adhuc vincere morbum potui, sed breves quasdam tantum inducias cum hoste facio, in quibus nec quidquam praelego, sed ne pedem quidem extra cubiculum promovere prae debilitate possum. Quapropter ne mireris, si nihil interim a me literarum acceperis. Non enim tui oblivio, quo mihi nihil est carius aut iucundius, sed morbus in causa fuit, a quo si aliquando liberer, et ad te saepius scribam et votis tuis plenissime satisfaciam. Quod ut mihi contingat, adora pro me numen. Audio istic esse abbam seu mavis abbatem quendam μάντιν οὐ λοξὰ ἀλλὰ μάλα σαφῶς χρησμωδοῦντα; hunc consulas velim, sed quam celerrime et εἴ τι που ἐβασκάνθην. Quum enim οἱ ἰατρῶν παῖδες ἐμὲ ἰάσασθαι hactenus non potuerint, nec quidpiam prosit ἀκριβὴς δίαιτα vereor ne quid passus sim ὑπὸ τοῦ βασκάνου. Quod si nihil certi ab illo reverendo patre habueris, consule τινὰ γραῦν ἢ ἄλλους τοιούτους μάντιας, οὓς πλείστους παρ᾿ ὑμῖν εἶναι ἀκούω. Quidquid sit, rescribe ad me super hac re quam celerrime, sum enim non parum anxius. Vale Lutetiae. M. D. XII. V No. Julii.
Mich. Humelbergius R.
Hieronymo Aleandro Mottensi Suo Salutem.
Oblectarunt me tuae literae Hieronyme carissime, quandoquidem et amantissimi Michaelis tui, qui te vel longiuscule absentem maximopere veneratur et amat, memoriam habes. Unde et amicitia illa tuique memoria mihi non minus iucunda quam dulcis, ut pote qua nihil est quod me oblectet magis. Dispeream si non quotidie tui memor sum. Adeo quidem opportune corculo illi meo ceu seminario quopiam fertilissimo tui semen amoris insevisti, ut nunquam mutuae amicitiae dulcis aliquis fructus non exoriatur. Tamquam rectissime viviradices illae sese sustollunt, ut frustra penitus radicam aptaveris, quam tamen nolim non aptari, non quod mutuum amorem nostrum tamquam firmum minus et aliquando desiturum aut contineat aut coarctet, sed quod potius velut ornamentum aliquod voluptatis nonnihil adferat. Pedamentum autem hoc seu radicam frequentem literarum missionem, rerum absentium indicem puto, quem non modo
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 48. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/48&oldid=- (Version vom 1.8.2018)