Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/41

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

quod scilicet iam verum constitutum falsum convincitur et quod in adversarium dictum est in asserentem rejicitur. De quo A. Gellius in Atticis noctibus libro quinto, capite decimo et undecimo, de hac item reciprocatione Latinae linguae Amussis Laurentius Vallensis in eo libro, quem de reciprocatione Sui et Suus inscripsit, non nihil. Item in Dialectices suae libro tertio, capite LV de Antistrephonte satis multa. Bene vale. Cursim Ravenspurgi XVI Kalendas Martias. M. D. XII.


XVIII.
Mich. Humelbergius Rauensburgensis Christophoro Sertorio theologo S. S.

Scripsi ad te nuper Septuaginta illos Seniores, qui ex dei mandato ad divinae legis Sacramentum per successiones deligebantur Cabalistas fuisse: id est, qui latentem sed vitalem legis alioquin figuris et aenigmatibus adopertae doctrinam et intelligentiam prophanis et vulgo absconditam ab ipso Moyse, primario Hebraeorum theologo, per succedaneam traditionem acceperint. Dubitas vero tu, num et LXXta illi, qui sacram historiam ex hebraica in graecam linguam verterunt ex eorum sint albo, quos Cabalistas et hereditarios mysteriorum legis receptores vocant. Ne diutius haesites, Beatus Hilarius, sacer Pictavorum Antistes, multum a divo Hieronymo, cum ob multiiugam linguarum eruditionem, tum ob singularem vitae sanctimoniam laudatus, non alios putat, quando in psalmos scribens maximam illis fidem habendam arbitratur, quod secretam illam et spiritualem occultarum cognitionum scientiam adepti sint, et hebraici sermonis ambigua et varia quaedam ex se nunciantia vocabula secundum virtutes rerum ex propriis verborum significationibus doctrinae scientia multimodam illam sermonum intelligentiam temperantes traduxerint, caeteris vero occulte illius a Moyse traditionis insciis ob huiuscemodi ambigua plus erroris quam doctrinae atque intelligentiae adferentibus. Eiusce autem hebraicae linguae ambiguitatis unum hoc exemplum adfert, primam scilicet libri geneseos dictionem בְראֶשיִת‎, bresith, quae

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 41. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/41&oldid=- (Version vom 1.8.2018)