Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/40

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

operum effectrice atque Cabala receptionis scientia et secreta legis divinae intelligentia instruet. Qui praeter hunc ipsum de Cabala scripserit hocque vocabulum, paucis admodum cognitum, genti togatae usurpaverit, scio neminem. Facile crediderim hebraeam hanc dictionem in latinam apte transferri non potuisse: ita ut eandem vim, efficaciam, proprietatem atque potentiam quam apud hebraeos servaret. Non enim profecto eandem prorsus mentem servant Jamblicho auctore nomina in aliam linguam tralata. Sed sunt gentibus singulis peculiaria quaedam, quae gentibus aliis per vocem suae linguae significanter haud queunt significari. Haec igitur de Cabala, a qua Cabalistae, viri Septuaginta, qui post Moysen sacrae legis tenuerunt veram intelligentiam, quam de animo in animum secretiore et sacramentario sermone transfuderunt. Quos deifer Dionysius Ecclesiasticae hierarchiae capite quinto ad sanctum illud tabernaculum et divinam anagogen atque spiritualem intelligentiam duces adpellat, quippe a Moyse, primo Legalium Sacerdotum praeceptore, ad imaginem exemplaris sibi in Sina monte ostensi, sacratius instructos et eruditos. Quod vero de Magia desideras, nihil habeo, nisi quod a praeceptore meo Jacobo Fabro Stapulensi olim accepi, nullam scilicet magiam bonam, figmentum etiam ullam esse naturale, et eorum qui sub honesto nomine nequitiarum et errorum suorum ad plurimorum perniciem et cladem velamenta quaerunt, merum delirium vanissimis vaniores esse, et nimia curiositate deceptos, qui post magica deliramenta insaniunt, et usque adeo furore nefando agitantur, ut magi aperte et publicitus nominari velint. Quales antiquitus fuere Ormax, Zoroaster, Zamolxis, Hostanes, Apollonius, Simon magus cognominatus natione Samaraeus, et apud nos nostro hoc saeculo Abbas quidam Spanhemensis, qui unius horae intervallo rusticum hominem, omnium literarum ignarum, latinae, graecae, hebraicae, immo omnis linguae doctum se facere posse nimis impudenter gloriatur. Hoc enim daemonum consortio, diabolicis pactis atque foederibus, non naturalibus virtutibus seu naturali magiae (ut ipse inquit) tribuerim. Nunc ad Biantis speculationem. Syllogismus Biantis de re uxoria ἀντίστροφος id est reciprocus seu argumentum reciprocum,

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 40. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/40&oldid=- (Version vom 1.8.2018)