Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/37

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

omnium horarum simus homines – Ceterum quia hanc sententiam, etsi latinam, graecis tamen literis passim creta parietibus demandas, rem tibi non iniucundam facturum me existimavi, si etiam graecis verbis nedum literis hanc ipsam graphice te depingere doceam. Eam igitur sic graece scribes αἰῶνος μνημόνευε id est aevi memor sis, αἰῶν enim graece, aevum latine est, cuius dictionis generandi casus αἰῶνος. Μνημονεύω id est memoriam habeo seu memor sum, imperandi modum habet μνημόνευε. Potest et ita scribi μέμνησο τοῦ αἰῶνος, id est memento aevi. Utrumque non illepidum. Haec ad te admodum tumultuarie et incondite, ut meum in te animum quam benevolentissimum ostenderem, quando hesterna luce hic coram ob festinum discessum tuum non licuit. Quod tibi pollicitus sum propediem praestabo et Kalendis Januariis chartaceam strenulam ad te liberaliter mittam. Vale faustiter Magnifice Baro. Ex Ravenspurg ad Eidus Decembr. M D XI.


XIII.
Christophorus Suarzobergius Baro Mich. Humelbergio S. d.

Accepi binas tuas literas, Vir doctissime et alia a te missa, haec haud infaceta nec illepida. Scripta nempe emuncta, labor in graecis literis sedulus, et enucleatio ad quaesita amplissima, quae omnia plus quam grata fuere. Postremum librum remitto una cum carne ferina, quam meo nomine habeto. Ego hodie Moniacum proficiscor et quam primum rediero, aut me aut mea scripta videbis. Vale amantissime et Hieronymianas et castas musas ama. Ex Tetnang XX decembris M. D. XI.


XIV.
Mich. Humelbergius Ravenspurgensis Jodoco Badio Ascensio S. S.

Hieronymi Savanarolae, praedicatoriae professionis monachi, Florentiae nescio quod ob crimen paucis retro annis exusti, Epitaphium hisce inscriptum tuae humanitati

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 37. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/37&oldid=- (Version vom 1.8.2018)