Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/31

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Gaudeo plurimum te Argentinae tam honorifice exceptum, quod unum tibi abeunti exoptabam. Scire velim quid Helueti egeris, et quomodo tibi Sapidus visus sit provinciam suam ferre. Et omnium primum oro et obtestor Joachimi fortunam mihi aperias, dolore enim incredibili afficior. Dii melius. Tibi amicorum summe persuadeas velim, me omnia quae ex re tua sunt semper et quam diligentissime curaturum. Et me ut coepisti ama. Nihil nunc apud nos novi est. Si quid emerserit non te latebit. Vale prosperrime. Ex Lutetia pridie nonas Augusti. Göler te plurima impertit salute. M. D. XI.


VII.
Epithalamion Hieronymi Aleandri
Mottensis in Petrum Caecum Brugensem.

Quid petis? unde ciet tantos nova turba tumultus?
     Estne levis nati caussa furoris Amor?
Suavia Pontanus celebrat connubia Rhetor,
     Clamat et assiduis o Hymenaee sonis.
Ecce anus huic nupsit consorte superba secundo.
     Portitor ille fuit: Rhetor ineptus hic est.
Hic miser uxorem nescit, non vidit et ardet,
     Hic amat atque oculis captus utrisque salit.
Illeic saltat amor; saltat Neptunus et Hermes,
     Vult hunc Neptunus, vult quoque Mercurius.
Duxit hic uxorem nautae: hunc si duxerit uxor,
     inquit Neptunus, navita numquid erit?
Nauta erit ergo meus. factum de Rhetore nautam
     Cur sorti obiceres cum sit amoris opus?
Haec ait: arguto tandem Cyllenius ore
     Talia submotis verba dedit labiis.
Quid Neptune meos subducere Rhetoras audes?
     Nil habet in nostros hispida iuris anus.
Est meus iste: tamen demens et coecus et excors
Non maneat nostro cum grege: non meus est.
Recte ais, inquit Amor, sed quid Neptunus habebit?
     Rhetor ineptus erat: navita peior erit.

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 31. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/31&oldid=- (Version vom 1.8.2018)