Joannes Kierherus Mich. Humelbergio S. p. d.
Τί πρῶτον ὦ φιλότης ἢ τί ὕστατον scribam nescio. Nempe si epistolae mandarem quantum mihi doloris, Michael humanissime, tuus abitus attulerit, dies ipsa et charta me deficeret. Maxime tamen et plus quam credidissem cum abieras aegre tuli: namque dum abitionem parares non adeo angebar. Ita natura credo comparatum est, ut ea quae perdimus tum maxime cum perdidimus sentiamus. Praeterea si scribam quomodo nobiscum interea fortuna luserit seu Deus ipse, non adeo placet: quando quidem nihil literis dignum sit et potius silentio quam scriptis prosequendum. Neque tamen omnino silebo, cum sciam et tibi dolere, quod etiam tuis dolet. Ego a profectione tua satis duro morbo laboravi: adeoque atrae bili obnoxius fui, ut nullo prorsus pacto exhilarari possem: neque adhuc pristinae sanitati restitutus sum. Sed quottidie melius habeo. At satis de tristibus. Hieronymus noster totum Julium mensem professione sua supersedit, neque graece neque latine quidpiam praelegit: qua causa id fecerit incertum habemus. Credimus enim nummis non egere atque ex fortunis suis nescio quid superbiae contraxisse. Tandem et vix quidem auspicatus est Ausonium tanta omnium approbatione et plausu, ut scribere nequeam; confluxerant quippe tot auditores et clarissimi quidem viri, ut locus in collegio tantam frequentiam nullo pacto caperet; coactus est porticum Cameracensem repetere. Vellem vidisses turbam istam, diceres exercitui numerosissimo persimilem esse. Quid multa, creditur de coelo datus, conclamantque ut FAVSTO: Viuat Viuat. Tantum profuit sibi Aurelia redire. Nihil adhuc graece inchoavit, inchoaturus tamen propediem, habebis suas ipsius literas quas facile impetraui. Adii praeterea Badium qui et ipse scribere promisit librosque quos petis daturus est. Aleander ad rectoratum aspirat in qua re multum tu ipse desideraris. Cecus ille de Ponte uxorem duxit, de quibus nuptiis Epithalamion Hieronymi leges, quod clam Hieronymo subtraxi. Ridebis scio hominum stultitiam et quidem jure. Sed de his satis
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 30. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/30&oldid=- (Version vom 1.8.2018)