Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/28

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

maxime quem ego imprimis amo et colo. Joanni contubernali tuo, et nostro item monacho hospiti, omnibus denique amicis salutem plurimam dicas meo nomine. Vale iterum Aureliae M. D. XI. VI. kls.[WS 1] Apriles – celerrime et tumultuarijssime.


IV.
Hieronymus Aleander Mich. Humelbergio Suo S.

Moerori permistum gaudium mihi tuae literae attulerunt. Nam quod bene valeas, quod tam diligenter res meas cures, est quod magnopere gaudeam agamque tibi maximas gratias. Quod vero propediem sis discessurus, non possum non maxime dolere. Sperabam enim in reditu meo aliquanto liberius te frui, quam potuerim dum istic essem, quamquam ne unum quidem diem a commercio nostro tunc abfueris. Auget praeterea dolorem meum, quod non (ut sperabam) ad kls. Junias Lutetiam redibo. Et hoc propter rumorem pestis qua audio coepisse Lutetiam laborare. Id an verum sit, amicum quendam meum dedita opera siscitaturum ad uos mitto. Quod si priusquam redeam tibi discedere contingat. Primum id bonis auspiciis facias opto. Deinde scias me ubique terrarum et gentium semper tuum esse si cuiusquam alterius. Id enim et candidissimi mores tui et doctrina non trivialis et amor summus in me tuus et quam plurima beneficia postulant. Quibus ut aliquid addam, quo tibi magis sim devinctus, rogo te per amicitiam nostram ut significes mihi ex Germania locum, ubi possim aptissime profiteri simul et literas graecas hebraicasque imprimendas curare. Ingratissimus enim merito viderer, si post disseminatum alienis nationibus segetem ἄσπορον καὶ ἀνήροτον Germaniam nostram relinquerem: quum praesertim nullam fere videam gentem ubi melius linguarum et doctrinarum possim iacere seminaria et ab aliis hactenus iacta ad frugem perducere quam in Germania. Bona invenio ingenia in Gallia, bona in Italia, sed utraque haec gens ut plurimum illotis (non sine avaritiae nota) pedibus sese ad eas artes dat, ex quibus solum praesentaneum lucrum speret. At Germania virtutis

Anmerkungen (Wikisource)

  1. kls mit tildenartigem Kürzungsstrich = kalendas
Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 28. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/28&oldid=- (Version vom 1.8.2018)