Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/26

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

si hasce litteras tuis annexas Volgatio Pratensi reddi curaueris. Si Gallia in litteris quid tulerit, me redde participem. Vale et cum jam (ut aiunt) hostimentum ceperis aliquando rescribe. Gabrielem et Joachimum nomine meo saluta. Tumultuario nuntio tumultuarias ad te dedi litteras. Iterum uale. Basileae ad tredecimum Kalen. Sept. M. D. X.


II.
Hieronymus Aleander Michaeli Humelbergio suo sal.

Miraris (scio) raritatem simul et tarditatem mearum literarum: sed mirari desines, si fidem habebis verbis Petri Manutii nostri, qui tibi coram significabit occupationes nostras, in quibus potuissem quidem ad te aliquando literas dare: sed nolui unquam, quod expectarem ad te mittere simul et castigationes in Landinum et caeteros. Nunc quae in Landino recognoverim ad te mitto. Demandassem tibi correctionem Theocritianam. Caeterum quia visus es mihi dum istinc discederem recusare istos labores utpote qui aliis curis detentus iam te ad domuitionem pares, iccirco Petrum istuc mitto qui negotium peragat. Qui quoniam huic rei insolens est; conferet tecum interdum primas paginas. Et ut spero haud diu erit tibi in hac re molestus; talia mihi de hominis ingenio eruditione et diligentia persuadeo. Mittam ad te propediem N. Interim Badio significabis optare me supprimi editionem sub reditum usque meum. Jube hominem bono animo esse, quem si potero neutiquam fallam; potero autem si vivam. Redibo ad vos ut spero kls[WS 1] Maias. Quod si plusculos fortasse dies ulterius morabor; id erit ut perficiam quod in hac urbe incepi. Spero brevi fore ut literae graecae ita Aureliae uigeant, ut nullo sint unquam tempore interiturae, quas tu si pro tempore intermittis ne quaeso prorsus omittas. Novi ingenium tuum, novi eruditionem, potes ipse per te literas graecas tractare, quae quanto usui et honori futurae sint his qui eas calluerint videbis ut spero propediem, quum in Gallia primum, mox etiam in Germania nostra huiusce linguae iecero seminaria. Vale Aureliae VIII idus Martij M. D. XI.

Anmerkungen (Wikisource)

  1. kls mit tildenartigem Kürzungsstrich = kalendas
Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 26. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/26&oldid=- (Version vom 1.8.2018)