Seite:Heft04VereinGeschichteDresden1883.pdf/69

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


PRIMA LEX.

Cum pietas ad omnia utilis sit, ut apostolus inquit, et firmissimum fundamentum omnis honestatis in vita, quemadmodum omnes scholasticos nostri gymnasii admonitos esse volumus, ita praecipue eos, qui in schola habitare cupiunt, ut officia pietatis erga deum diligenter exerceant, ipsum assiduis precibus invocent, celebrent, timeant, pro exhibitis beneficiis ei gracias agant, nec ullo sermone blasphemo vel obscoeno aut externo gestu impietatem prae se ferant, qua non solum sibi poenas divinas accumulent, sed etiam alios saniores corrumpant. Ita fiet, ut totus cursus studiorum et vitae ipsis sit tranquillior et magis salutaris.

SECVNDA.

Etsi ab omnibus nostris scholasticis requirimus, ut sint frequentes in schola et templo, quia tamen alii, qui beneficiis civium aluntur, saepe ad domesticas operas vocantur, soli autem hi, qui in schola habitant, ab huiusmodi impedimentis sunt liberrimi, praecipimus illis, ut libertate illa recte utantur, semper suis lectionibus et in templo consuetis matutinis et vespertinis hymnis intersint nec in suis habitationibus delitescant somno et otio dediti. Quandocunque vero aliquis se ab his seduxerit sine iusta excusacione et venia praeceptorum, is praeter debitas poenas, quibus in alios animadvertitur, eleemosinis eius diei, quo se a lectionibus aut templo subduxit, carebit. Si vero videbitur insanabilis, exterminabitur.

TERTIA.

In habitationibus sint modesti, verecundi, conferant de auditis lectionibus, non tumultuentur, non rixentur, ab alienis abstineant, non sint sordidi, si quem tetigerit ordo communis laboris, verrendi videlicet solum habitationis, adferendi aquam lavandis manibus et alia, impigre exequatur, si quid errati fuerit commissum, non de eo pro suo arbitrio iudicent, sed ad rectorem scholae illud deferant, tempestive ad sua studia mane surgant et vesperi cubitum eant, in omnibus, quibus subest aliquid periculi, caute et circumspecte agant et, ut breviter dicatur, habitent