Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/408

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
122 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


se relinqueret in annis etatis debite defectum pacientes, extunc senior frater eiusdem morientis seu defuncti fidelis tutor et administrator eiusdem iuvenis, ad quem prescripta iure devolventur, esse debet, donec ad etatem legitimam ipsum continget pervenire, et eadem assecuta dignitatem, vocem, ius, auctoritatem et potestatem eleccionis Romani regis et omnia ac singula alia ab ipsis dependencia idem tutor sine difficultate, renitencia et exceptione contraria debebit et tenebitur iuveni suo fratrueli protinus assignare. Etatem quoque legitimam pro habicione et regimine vocis, iuris, auctoritatis et potestatis in electione Romani regia decem et octo annorum censeri statuimus et haberi. In principatibus vero gubernandis etatem per leges divorum imperatorum et regum Romanorum predecessorum nostrorum recolende memorie diffinitam decrevimus omnimode observandam. Preterea, ne super voce, iure, auctoritate et potestate eleccionis huiusmodi et ducatu, principatibus ac officio archimarescallie predictis ullo umquam tempore futuro[K 1] dubia oriri, scandala suscitari seu novitates attemptari valeant, imperiali auctoritate et de imperatorie potestatis plenitudine declaracionem nostram modo prescripto auctorizamus, approbamus, ratificamus et de certa sciencia in omnibus et singulis suis punctis, clausulis, sentenciis et articulis confirmamus, supplentes nichilominus de prefate imperatorie potestatis plenitudine omnem defectum, si quis in premissis ex defectu verborum, sentenciarum obscuritate, obmissione solempnitatis seu alio quovis modo nunc aut futuris temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege vel statuto publico aut privato plenam et expressam de his in presenti litera de iure fieri oporteret quomodolibet mencionem. Quibus omnibus et singulis, in quantum premissis vel eorum alicui contraria esse possent aut preiudicium aliquod generare, de prescripte imperatorie potestatis plenitudine omnimode derogamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre infeudacionis, auctorizacionis, approbacionis, ratificacionis et confirmacionis paginam infringere vel ei ausu temerario quomodolibet contraire, sub pena mille marcarum puri auri, quas ab eo, qui contravenire presumpserit, irremissibiliter


  1. futura Or.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 122. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/408&oldid=- (Version vom 1.8.2018)