pertinentiis suis universis introducere et intromittere dignaretur cum solempnitatibus ad hoc debitis et consuetis, cui quidem requisitioni tamquam rationabili dictus domnus Theodericus favorabiliter respondendo acquievit. Tenor vero dicti ultimi testamenti, de quo supra fit mentio, sic incipit In nomine domini amen. Cum sit nemo qui de manu mortis possit eruere nec divinum iudicium effugere, ideo noscat presens etas et posterior successiva, quod anno a nativitate Christi millesimo quadringentesimo vicesima sexto indictione quarta mensis Martii die vicesima secunda hora primarum vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domni nostri domni Martini divina providentia huius nominis pape quinti anno nono in mei notarii publici subscripti et testium infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presentia personaliter constitutus honestus vir Jacobus dictus Voirman scabinus opidi Nussiensis Coloniensis diocesis iacens in lecto egritudinis licet corporis languore detentus, sanus tamen dei gratia mente loquela ratione etc. deinde post certas alias clausulas divisorum legatorum interpositas in dicto testamento sequuntur clausule bonorum hereditariorum collationem et provisionem dictam vicariam seu prefatum altare concernentium, de quibus supra fit mentio, de verbo ad verbum in forma que sequitur et est talis: Item idem testator cordis desiderio ac totis viribus intentus deputavit dedit et legavit hereditarie ad altare s. Katherine in monasterio s. Clare Nussiensi fundatum census hereditarios infrascriptos scilicet aream seu domistadium et agros triginta iurnalium arabilium paulo minus vel plus in mensura continentes cum pascuis pratis et aliis suis pertinentiis dictos dat Elbroich et in Lantzeraide situatos hucusque ab ipso testatore ut asseruit pacifice perpetuario iure possessos nec non partem testatoris hereditariam scilicet medietatem huiusmodi agrorum per religiosam Lisam Werckmeisters suis nepotibus filiis Scalants resignatam, qui agri similiter post obitum eiusdem Lise dividantur sic scilicet: ad usum altaris predicti pro una medietate et pro altera medietate nepotum suorum prefatorum, illo quidem iure quod iidem agri similiter singulis annis solvere tenentur ad ecclesiam in Greveroide triginta duos denarios braban. Item dedit et legavit hereditarie ad idem altare viginti quatuor iurnales agrorum suorum arabilium in campis ex opposito curtis dicte Kaldenberch situatos. Item legavit et dedit hereditarie ad idem altare quatuordecim iurnales agrorum suorum arabilium apud villam Loeflicheim situatos in duabus peciis terre arabilis. Item legavit hereditarie ad idem altare quatuordecim iurnales agrorum suorum arabilium in campis dictis die Laycke situatos. Item deputavit dedit et legavit hereditarie
Karl Tücking: Urkunden und Akten aus dem Archiv der Klarissen zu Neuss. Schwann, Neuss 1896, Seite 42. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Urkunden_und_Akten_aus_dem_Archiv_der_Klarissen_zu_Neuss.djvu/42&oldid=- (Version vom 1.8.2018)