Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

IV. Permittatur etiam illis, Picturas manu imitari, si volunt; imò, ut velint, incitandi sunt: primò, ad acuendam sic quoque attentionem in Res; tum ad observandam partium ad se invicem proportionem; denique ad exercendam Manûs agilitatem, quae res ad multa utilis est.

V. Si quae Res, quarum hìc mentio fit, oculis praesentari non potest, valdè fuerit è re, discipulis ea per se offerri: nempe, Colores, Sapores, quae hic atramento depingi non poterant. Quo nomine optandum esset, in qualibet illustri Scholâ res raras et domi non obvias asservari paratas, ut quoties discipulis verba de iis facienda sunt, simul exhiberi queant.

Ita demum Schola haec verè esset Schola Sensualium, Scholae Intellectualis praeludium. Satis autem veniamus in rem ipsam!

Empfohlene Zitierweise:
Johann Amos Comenius: Orbis sensualium pictus. Verlagshaus Michael Endter, Nürnberg 1658, Seite X. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:OrbisPictus_p_010.jpg&oldid=- (Version vom 2.6.2018)