Seite:Mittelalterliches Hausbuch 1887 01.jpg

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

[Bl. 4]Prout Galienus in Archa secretorum Sicut et plures phisice Auctores monent memoriam per conformia applicatiua ab extra mire subleuari posse quemadmodum et per eorum contraria subito ebetari quod cunctuose notorium est dum autem doctrina memorie ars vel ingenium adiutorio asseritur dicto celsius et extentissime habebit illustrari Nam bonum junctum bono non erit minus bonum famulatur enim hec artis forma omni quantumcumque in memoria illuminato precipue dando ordinem in rebus memorandis Tractat ergo de artificiosa memoria Thulius quarto Rethoricorum dicens Constat igitur artificiosa memoria locis et ymaginibus locos appellamus eos qui breviter perfecte insignite aut natura aut manu sunt absoluti etc Sed loci et alia que ibidem tamquam in genere docentur certo et electissimo hic ediscuntur processu.

Prima pars huius
de serie et perfectione locorum.

Modus enim multorum potissimus iste est ut elegantur certe domus in stacione post inuicem ciuitatis aut ville note vel firmiter ficte Et circa hostium tamquam ab extra tantum eligantur quatuor loca Primus sit in vna calumpna hostii Secundus intra domum cito vltra latibulum Tercius in secunda calumpna hostii Quartus extra domum foras a latibulo vt ponantur tamquam in quadratas sicut ostenditur in figura domus intersignate in fine scripti Sic loci artis habentur sed absoluti et inperfecti Sed notandum est quod omnis loci perfectio in differenciatore eius consistit ergo

Empfohlene Zitierweise:
Mittelalterliches Hausbuch. Bilderhandschrift des 15. Jahrhunderts. Frankfurt am Main 1887, Seite 1 (Edition von Bl. 4). Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Mittelalterliches_Hausbuch_1887_01.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)