Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 025.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

salutis adveniant, sinistra pronunciat, pessimus in dubiis augur, timor; nec mora, muros coronant, propugnacula conscendunt: victori tamen an deditionem offerant, an pugnam praetemptent? At cum propius in eminentiis puppium vexilla crucis et alia christiane religionis insignia conspicantur, clamor ingens tollitur, consalutantium voce resultant equora, turbis occurrentium litus impletur, et ineffabile gaudium cunctos accendit. Inter alios Hervicus de Danziaco sed pre aliis fama factorum insignis, maturum terre presidium commodat, sicque in brevi manu multa et valida confluente, nostrorum maritima illesa servatur. Est castrum quod Crachum dicunt, ubi civitas olim Petras nomine, nunc vero metropolis, sed loci antistes nomen antiquum retinet, et archiepiscopus petracensis appellatur. Castrum illud in sinu regni penitiore consistens per admiralios Soldani dudum tenebatur obsessum. Locus quidem, si sola recedat, expugnat que tuta fames, ab omni securus insultu. Est et castrum quod Mons Regalis dicitur, quod ab urbe jam dicta viginti leugarum interjectu distans ulterius versus Egyptum secedit. Huc etiam admiralios suos a principio rerum tyrannus transmiserat, ut diutina obsidione fames vinceret, quos loci munitio servabat invictos. Verum nec eriguntur machine, nec temptatur insultus. Ridiculum enim esset os in celum ponere, et ibi expugnandi habere fiduciam, ubi nec impugnandi datur accessus. Cumque in duos annos fere protraheretur obsidio, nostri egere ceperunt, sed victor animus adversis non frangitur, et ex vite periculo virtutis periculum enitescit. Quicquid autem triste vel durum apud Saguntum Hiberos, apud Perusium pertulisse Romanos, testis narrat antiquitas, nostrorum constantia sustinet, nec abhorret egestas edulium, quod usus et natura condempnant. Suas insuper affectiones pietas abdicat, suas amor abjurat delicias, nam pater progeniem parvulam, filius parentes decrepitos, nuptam maritus proscribit, et ejecti cum lacrymis hostibus exponuntur invalidi, ut alimentis residuis diutius militent pugnaturi. Tandem fame confecti et semianimes honeste tamen deditionis pactum ineunt, nam et sibi recessus liberos et domino suo, Enfrido scilicet de Turone, qui tenebatur captivus, liberationem adquirunt. Pari fato magister milicie templi Gerardus de Rideffordia quarumdam munitionum deditione absolvitur. Sed et pater Marchisi quodam gentilium captivorum concambio liber abscedit. Salahadinus itaque jam toto fere regno potitus, cum cuncta sibi ad

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 25. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_025.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)