Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 024.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

procedit, miscentur oscula, nectuntur amplexus, suas leticia lacrimas elicit, et casus, quos incidisse dolent, evasisse letantur. Rex siquidem per annum sequentem, nunc Antiochie, nunc apud Tripolim commoratur, et transmarinos christicolas in terre sancte subventionem venturos expectat. Sane hoc inter cetera nullatenus silendum censemus, quod rex Anglorum Henricus pecuniam multam apud Templarios et Hospitalarios congesserat, qua et Tyrus defensa et cetera negotia regni utiliter expedita. Hanc autem pecuniam rex magnificus pia et necessaria provisione in terre subsidium per multos annorum circulos Jerosolimam transmiserat, cujus summa, ut dicitur, in triginta milia marcharum excrevit. Salahadinus igitur Tyro discedens, cum castra Palestine quam plurima occupasset, in partes Antiochie festinus secedit, et impetu potius quam obsidione Gabellum, Laodiciam et quasdam alias provincie munitiones expugnat. Terror quidem Christi urbi non parvus incuttitur, sed civium communi consilio patriarcha et princeps deditionem tyranno promittunt, si cicius infra datum terminum sperati non venerint adiutores. Meror quidem inconsolabilis universos turbasset christicolas, si urbs tam inclita quae christiani nominis inventione letatur, rursum gentilibus cessisset immundis, quos longo et diro bellorum discrimine nostri dudum expulere victores. Ceterum nova defensionis auxilia unde venient, quando venient, vel quomodo venient? Terra non patet accessus, mare ab hostibus tenetur obsessum, Christianorum a veniendo temperant, dum galeas gentilium, que sedent in insidiis, incidisse formidant. Verum perire non potest, quod Dominus salvare disponit; ecce optati veniunt, expectati accedunt. Nam egregius rex Sic[u]lorum Willelmus primos terre subsidiarios destinat, qui comites duos, milites quingentos, galeas quinquaginta transmittit. Ejus ergo beneficium esse, quis dubitat, quod Antiochia retenta, quod Tripolis defensa, quod Tyrus servata, qui harum urbium incolas a fame et gladio viribus suis securos conservat. Margaritus classi regie regende preerat, vir admodum strenuus, qui cum galeis percurrens, ausus piraticos reprimit, et pertemptata veniendi fiducia sequentes invitat. Hic insulas procul positas premens imperio, et tot casus equoreos fato felici expertus, victoriis multis obtinuit, ut rex maris, et a nonnullis alter diceretur Neptunus. Jam Tripolis navigantibus in prospectum occurrit, cives eminus vela conspiciunt, et cum nuntii

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 24. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_024.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)