Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 023.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

id se votis omnibus expetere ässerit, ut et maleficus ille post tot flagitia bonos tandem inveniat exitus, et ipse patrem habere martyrem mereatur. Hac igitur tyrannus obtinende urbis delus[us] fiducia, fortunam alio pertemptat aditu, et quia nihil arte perficit, quid armis valeat experitur. Tyrus siquidem in corde maris sita, undique ambitur menibus, et modica sui parte, qua ponto non clauditur, muro munitur multiplici, que, (Fol. 7. r) suis olim famosa regibus, Thebarum et Carthaginis peperit conditores; hec, regnante in Judea Salomone, proprio rege gaudebat, et que regni sui tunc caput extitit, tractu temporis regno Jerosolimorum in partem concessit. Hanc hostis cupidus[1] terra marique aggreditur, et introrsus fame afflictam varia incursione lacessit. Crastina Innocentum festo, seu gloriosi martyris Thome[2], celebrem cives nanciscuntur victoriam. Nam, illucescente aurora, cum naviculis paucis et parvis egressi, obsidionem maris navali congressu dissolvunt. Ceterum ad fugam pocius quam ad bellum prodire videntur, seu in primo impetu tota hostium classis ita virtute divina succubuit, quod pars in urbem cum remigibus ipsis abducitur, pars vero refuga ultro harenis illiditur peritura. Gentiles, viso navali conflictu, urbem defensoribus vacuam esse credunt, et eam, de victoria certi, certatim impugnant. Jam menibus applicantur acies, et ad conscensum festinant quam plurimi, cum Marchio portas pandi percipit, quem Hugo de Tyberiade cum fratribus suis, et alio comitatu strenuo exeuntem secutus, innumeros rara manu prosternit. Salahadinus, facta sibi adversantia conspiciens, petrariis suis et galeis, que superstites fuerant, igne ad ipsius jussionem consumptis, recedit inglorius et Machomum

execratur infestus. Postmodum circa [3] principium Maii, regem a vinculis liberat, et lesa pactione, priori novam et duram conditionem imponit. Est insula que Arados dicitur, cujus civitas Antharados, vulgo Tortosa nominatur. Hic in occursum regis regina

  1. Cod. capidus.
  2. Kal. Januarii.
  3. Cod. circa circa.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 23. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_023.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)