Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 022.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Calvarie rupem conscendit, et ibi lex spuria declamata personuit, ubi legem mortis Christus in cruce consumpsit. Nefas aliud atrocissimi hostes aggressi, crucem quandam que super pinnaculum ecclesie hospitalariorum posita eminebat, alligatis funibus dejecerunt, et eam turpiter consputam et cesam per urbis sterquilinia in improperium[1] fidei nostre traxerunt. Sane regina, regia Amalrici filia, Sibilla[2] nomine, una cum patriarcha Eraclio, cum templariis, hospitalariis et immenso coexulantium cetu versus Antiochiam iter direxit. Quod autem apud Neapolim cum rege marito et captivo colloquium triste habuerit, quando navem, in qua transfretare disposuerat, Marchisus violenter Tyrum abduxerit, brevitatis studio supersedemus. Illud quidem silentio supprimi omnino arbitramur indignum, quod Salahadinus, occupande urbis desiderio fervidus, Tyrum rursus totis viribus expugnare contendit. Nec terrestri obsidione contentus,[3] urbem qua mari cingitur, galeis obsidet, et undique molitur insultum. Nil vero intemptatum relinquens, patrem Marchisi[4] quem in belle superiori ceperat, sub hac fiducia presentat captivum, ut filius, necessitudinis affectu permotus, patris concambio civitatem contradat. Nunc ergo reddendum offert, nunc perdendum minatur, varios contemptat accessus. Sed in omnibus fallitur, nam Marchiso,[5] flecti nescius, offerentem irridet, minantem contempnit. Quotiens autem provocande compassionis intuitu, illi pater in vinculis videndus ostenditur, confestim balistam corripit, oblicos in patrem ictus designat, manum quidem aberrare volens, sed similis percussuro.[6] Missis etiam Soldani, qui patris interrium crebrius minitantur,

  1. id est: dedecus.
  2. Sibylla, primo Guillelmo Longaspadae, filio Gulielmi senioris, Montisferrati Marchionis, deinde Guidoni de Lusignan nupsit.
  3. Cod habet contemptus.
  4. Guilielmus III. Senior is erat, jam supra laudatus, in proelio ad Tyberiadem captus anno 1137.
  5. idem quod Marchisus.
  6. Historias versanti simile factum occurrit in Hispania, virtutis ea magna parente. Alonsius Peresius Gusmanius scilicet, quum Tarifae arci anno 1239. praefectus esset et a Mauris urgeretur, hostes filio ejus, quem captivum tenebant, mortem minati sunt, ni castellum redderet. Alonsius vere, paternum amorem mire compescens, obsidentibus pugionem e muris projecit, dicens: Mas pesa el rey que lo sangre: pulcherrima sane verba, quae in gentilitii Gusmanorum scuti lemmate supersunt, quibusque alludit Lopesius de Vega his versibus, in quibus Alfonsum sic loquentem induxit:
    Yo soy aquel Don Alonso
    Que al moro de Africa dio
    [16] El cuchillo que mato
    Mi hijo don Pedro Alonso.
    Llaman me de gloria lleno
    Por el hazaña, que alabo
    Italia Torcuato el bravo
    Y España Guzman el bueno.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 22. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_022.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)