Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 021.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

erexerant. Hanc ictu phalarice gens seva diruit et cum ipsa partem muri non parvam prosternit. Cives equidem quas possunt defensiones obitiunt;[1] sed quicquid temptatur a nostris effectu caret, profectum non invenit. Arcus, baliste, petrarie inutiliter tractantur, sicque tam arma quam machine iram Domini manifeste nuntiant, et urbis excidium prelocuntur. Illuc undique quam plurimi e castris vicinis confluxerant, de loci pocius securitate quam de munitione confisi. Sed in tanta hominum multitudine vix septem milites poterant inveniri. Ceterum sacerdotes et clerici, quamquam professioni sue indebitum, pro tempore tamen officium militandi assumunt, et pro domo Domini strenue dimicant, illud tenentes memoriter, quod vim vi repellere omnes leges et omnia jura permittunt. Vulgus vero tam ignavum quam pavidum ad patriarcham et ad reginam, qui tunc urbi preerant, frequenter recurrit, flebiliter queritur, instanter supplicat, ut cum Soldano de urbe tradenda quam cicius paciscantur. Verum flenda magis quam commendanda pactio intercedit - Nam singuli capitis sui censum dependunt. Vir quidem bizantios decem, mulier quinque, infans unum; et quisquis ad solvendum non sufficit, tenetur captivus. Sic ergo contigit, ut cum plerique, vel de rebus propriis, vel aliunde vindicato subsidio, salutis sue pensionem dedissent, reliquorum, qui sine redemptore superfuerant, quatuordecim milia jugum perpetue servitutis subierint. Illis autem qui libertatem emerant, hec optio proposita fuit, ut vel Antiochiam pergerent, vel Alexandriam, transfretandi gratia dato conductu, migrarent. Dies illa, dies amara valde, qua populus exul ab invicem discedit, in diversa iturus, urbem que tam sacram deserit, urbem que, domina urbium, in servitutem redigitur, urbem que, filiorum hereditas, aliegenis subditur, a malicia habitantium in ea. Gloriosa civitas Domini Jerusalem, ubi Dominus passus, ubi sepultus, ubi gloriam resurrectionis ostendit, hosti spurio subjicitur polluenda. Nec est dolor sicut dolor iste, cum hii sepulchrum possideant, qui sepultum persecuntur, crucem teneant, qui crucifixum contempnunt. Hanc autem sacratissimam civitatem circiter nonaginta et sex annos gens nostra tenuerat, ex quo ipsam pariter cum Antiochia, victoriosa Christianorum recuperavit potentia, cum eam prius gentiles per annos quadraginta possedissent. Urbe reddita, preco legis mahumetice eminentem

  1. id est: objiciunt.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 21. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_021.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)