Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 019.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

jam aliis pervenire certantibus, ipse martyrii gloriam vix primus obtinere poterat, quod tamen summopere affectabat. Nec defuit miraculosa divine miserationis potentia; nam per tres noctes proximas, cum sanctorum martyrum corpora adhuc insepulta jacerent, celestis radius ignis desuper manifestus infulsit. Salahadinus itaque cum jam belli fremitus conquiesceret, et hinc captivos trahi, inde cesos passim jacere conspiceret, erectis ad celum oculis de adeptione victorie grates Domino reddidit; sic enim facere in omnibus que accidebant consuevit. At inter cetera hoc sepius dixisse fertur, quod non sua potentia, sed nostrorum iniquitas hanc illi victoriam contulit, et hoc ipsum non insolitus rerum comprobabat eventus. In congressibus aliis nostrorum exercitus, quantumlibet modicus, divino presidio semper prevaluerat; nunc autem, quia nec nos cum Domino, nec nobiscum Dominus, gens nostra penitus ante conflictum succubuit, cum tamen milites plus quam mille, et pedites plus quam viginti millia censerentur. Adeo sane tocius regni robur edicto regio ad bellum illud confluxerat: ut illi tantum in castrorum et urbium residerent custodia, quos etatis[1] et sexus infirmitas armorum prorsus habebat immunes. Hoc bellum die translationis sancti Martini fato infelici commissum, sub uno actu temporis omnem regni gloriam transtulit et extinxit. Soldanus ergo munitiones terre, cesis defensoribus, faciles ad occupandum confisus, regem captivum[2] victor per castra Syrie circumducit, ut, in ludibrium reservatus, et capiendis ostendatur urbibus, et populum incitet ad deditionem. Accon itaque veniens, ipsam primum et quam primum absque insultu recipit, civibus ex condicto libertatem habentibus se ac sua, qua mens duxerit, transferendi. Interea naute cursus solitos Accon dirigunt, qui ab [litt]ore christiano profecti, alii merces, alii transvehunt peregrinos, et heu! rerum gestarum inscii, ad portum hostilem applicant captivandi. Casus quidem mirabilis! litus a longe conspectum salutant, et vincula parantur egressis, naufragia evasisse letantur, et in gladios incidunt; pacem fatigati expectant, et inveniunt persequentem. Plerique reservantur captivi, quamplures habentur ludibrio, pauci sinuntur reverti, quos hostis ex industria nudos et inopes abire permittit, ut illorum exemplo exterreantur venturi. Inter ceteros Marchisus,[3] a Constantinopoli veniens, extra portum

  1. Cod. etatatis.
  2. Guidonem de Lisiniaco vel Lusignano, Gallice: Lusignan.
  3. Cunradus Montisferrati Marchio, Guilelmi senioris filius.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 19. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_019.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)