Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 017.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

terram Roasie com terra Gesire occupat, et ad intima citerioris Indie penetrat regnaturus. Regna itaque circumiacentia, nunc dolis, nunc armis, impugnans et expugnans, de sceptris pluribus monarchiam efficit, et tot regum solus vindicat principatum. Nec his contenta tyranni cupiditas, quo plura possidet ad plura incenditur, et hereditatem domini totis viribus occupare conatur. Tempus autem votis accomodum nactus, jam obtinere sperat quod nunquam optare[1] presumpserat. Nam propter regnum dissidentibus Tripolitano comite Raimundo et Guidone Latinorum rege octavo, perniciosa sedicio populum distrahebat. Hec igitur oportunitas cupientem animum acrius accendit, et tam celerem quam certum gerendi negocii pollicetur effectum. Ceterum non sua causa a Soldano bellum indicitur, nam princeps Antiochie Reginaldus[2] fedus induciale ruperat, quod nostri cum gentilibus hinc inde sanxerant observandum. Quodam enim tempore cum plurimus et opulentus gentilium comitatus a Damasco in Egyptum transiret, et preter limites terre Christianorum, ob induciarum fiduciam, itinerare non formidaret, in eos subito princeps predictus irruit, et ipsos cum universis sarcinis minus decenter captivos abduxit Soldanus igitur, tum ambitione fervens, tum injuria sibi facta permotus, tocius imperii sui excito robore, Jerosolimorum fines tam potenter quam violenter invadit. Si numerus hominum, dissimilitudo gentium, cerimoniarum diversitas, prout lex hystorie postulat, plenius describerentur, tractatus diffusior brevitatis propositum conturbaret. Parthi, Beduini, et Arabes, Medi et Scordini et Egyptii, sicut loco, ritu et nomine diversi, sic in excidium terre sancte unanimiter accensi. Nostris obviam procedentibus, cum jam funesta dies instaret, camerario regis visio tremenda contigit, quod quedam aquila christianum transvolaret exercitum, que septem missilia et balistam gestans in pedibus, voce terribili personabat: ve tibi Jerusalem! Ad hujus visionis eliciendum mysterium sufficere credimus quod scriptum legitur: Tetendit dominus arcum suum, et in eo paravit vasa mortis. Quid autem septem missilia, nisi septem certamina[3] typice indicant, quibus infelix exercitus erat in proximo periturus? Potest etiam illius Septenarii nomine penarum universitas que christicolis imminebant intelligi, sicut postmodum fidelis nimium et dirus interpres rerum


  1. Cod. obtare.
  2. Reginaldus Castellionensis
  3. Cod. criminalia.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart: , 1844, Seite 17. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_017.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)