Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 013.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

suppleret, ne, ipsis mortalibus, eorum commorerentur virtutes. Romani vero, Grecorum emuli, perpetuum[1] de virtutis obtentu non solum stili assumpserunt officium, sed et statuas adjecerunt; et sic tam veteres representando, quam provocando posteros, virtutis amorem tum per oculos, tum per aures, ad interiora multipliciter demissum, imitantium mentibus firmius impresserunt. Quis iter Jasonis, labores Herculis, Alexandri gloriam, Cesaris victorias nosset, si scriptorum beneficia defuissent? Et ut sanctorum patrum utamur exemplis, nec Job pacientia, nec Abraham liberalitas, nec David mansuetudo fidelibus posteris ad exemplum viveret, si conscia veritatis antiquitas legendam nobis historiam non reliquisset. Sane reges antiqui, cum variis extollerentur preconiis, id vel maxime in votis habebant ut ad posteritatis noticiam devenirent. Ceterum cum innumeri rerum gestarum scriptores extiterint, plurimi quod audierant, pauci quod viderant, scripserunt. Quod si Frigio Dareti de Pergamorum eversione ideo pocius creditur, quia quod alii retulere auditum, ille presens conspexit; nobis etiam non indigne fides debetur, quia quod vidimus testamur, et res gestas adhuc calente memoria stilo duximus designandas. At si cultiorem dicendi formam delitiosus exposcit auditor, noverit in castris nos fuisse cum scripsimus, et bellicos strepitus tranquille meditationis ocium non admisisse. Ipsa sibi veritas ad gratiam sufficit; et licet ponposo non expolita ornatu, quemcumque saltem secreti sui alliciet auditorem.

Anno incarnationis dominice MCLXXXVII. apostolice sedis apicem obtinente Urbano tertio, imperante in Alemannia Frederico, apud Constantinopolim Ysaakio,[2] Philippo[3] regnante in Francia, Henrico[4] in Anglia, in Sicilia Willelmo,[5] aggravata est manus Domini super populum suum. Si tamen recte dixerimus suum, quem conversationis immundicia, vite turpitudo, vitiorum feditas, fecerant alienum. Jam enim eo usque flagitiorum consuetudo proruperat, ut omnes, abjecto (Fol. 5. r.) erubescente velo palam et passim ad turpia declinarent. Cedes, rapinas, adulteria, longum esset evolvere, ac proposito nostro contrarium, quia res gestas delibare decrevimus, non formare tractatum. Sed cum hostis ille


  1. Cod. habet perpetuam.
  2. Isaac, cognomento Angelus, qui secundis nuptiis Margaritam, Belae, Hungarorum regis, filiam, duxerat.
  3. Philippus Augustus.
  4. Henricus II.
  5. Gullielmus II., cognomine Bonus, 1166–1189.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 13. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_013.png&oldid=- (Version vom 9.11.2018)