Seite:De Zeumer V2 401.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

Dynastiae, Territoria, homines et bona ecclesiastica et secularia, feudalia et allodialia, nominatim vero Comitatus Saraepontanus et Sarwerdanus integri cum omni causa, ut et fortalitium Homburg cum tormentis bellicis mobilibusque ibi repertis; salvis utrimque respective tam ratione anno millesimo sexcentesimo vicesimo nono, septimo Iulii, per sententiam adiudicatorum in revisorio, quam aliis etiam de illatis damnis competentibus iuribus, actionibus, exceptionibus et beneficiis iuris iuxta leges Imperii determinandis; nisi partes potius ament, amica transactione rem componi. Salvo etiam iure, quod Comitibus de Leiningen-Daxburg in dicto Comitatu Sarwerdano competere potest.

§ 31. Domus Hanovica restituatur in Praefecturas Bobenhausen, Bischoffsheim am Steg et Wilstadt.

§ 32. Iohannes Albertus Comes Solmensis in quadrantem Oppidi Butzbacensis et quatuor Pagos adiacentes restituatur.

§ 33. Itemque restituatur Domus Solms Hohen-Solms in omnia bona et iura sibi anno millesimo sexcentesimo trigesimo septimo ademta, non obstante transactione desuper cum Domino Georgio Landgravio Hassiae postea facta.

§ 34. Comites de Isenburg gaudeant Amnestia generali supra articulo secundo et tertio descripta, salvis tamen iuribus Domino Georgio Landgravio Hassiae vel cuivis tertio contra eosdem, ut et contra Comites de Hohen-Solms competentibus.

§ 35. Rheingravii in suas Praefecturas Troneck et Wildenburg itemque Dynastiam Mörchingen cum pertinentiis et caetera omnia iura a vicinis usurpata restituantur.

§ 36. Vidua Domini Ernesti Comitis Sainensis restituatur in eam possessionem Arcis, Oppidi et Praefecturae Hachenburg cum pertinentiis, ut et Pagi Bendorf, in qua fuit ante destitutionem, salvo tamen iure cuiusvis.

§ 37. Castrum et Comitatus Falkenstein restituatur ei, cui de iure competit. Quicquid etiam iuris Comitibus de Rasseburg, cognominatis Löwenhaupt, in Praefecturam Bretzenhaim, feudum Archiepiscopatus Coloniensis, nec non Baronatum Reipoltzkirch in districtu Hundsrück sita competit, id eis cum omnibus iuribus et appertinentiis salvum sit.

§ 38. Restituatur etiam Domus Waldeck in possessionem vel quasi omnium iurium in Dynastia Didinghausen et Pagis Nordernau, Lichtenschaid, Defeld et Nider-Schleidern, prout illis anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto gavisa est.

§ 39. Ioachimus Ernestus Comes Oettingensis in omnia ecclesiastica et secularia, quae pater eius Ludovicus Eberhardus ante hos motus possidebat, restituatur.

§ 40. Item Domus Hohenloica in omnia ipsi ablata, praecipue Dynastiam Weickersheim itemque in coenobium Scheftershaim absque omni exceptione, imprimis retentionis, restituatur.

§ 41. Fridericus Ludovicus Comes de Löwenstain et Werthaim in omnes suos Comitatus et Dynastias, quae tempore huius belli sequestratae, confiscatae aliisque cessae fuerunt, in politicis et ecclesiasticis restituatur.

§ 42. Ferdinandus Carolus Comes de Löwenstain et Werthaim in omne id, quod defunctis eius agnatis Georgio Ludovico et Iohanni Casimiro sequestratum, confiscatum aliisque cessum est, in politicis et ecclesiasticis restituatur, salvis tamen iis bonis et iuribus, quae Mariae Christianae, filiae dicti Georgii Ludovici de Löwenstain, ex haereditate paterna et materna competunt, in quae plenarie restituatur. Pariter etiam Vidua Ioannis Casimiri de Löwenstain in sua bona dotalitia et hyothecata; reservato iure, si quod in supradicta competit Comiti Friderico Ludovico, vel amicabili compositione vel legitimo processu prosequendo.

§ 43. Domus Erbacensis, imprimis Comitis Georgii Alberti haeredes in Castrum Breubergicum omniaque eius iura ipsis cum Domino Comite Löwenstainensi communia, tam quoad praesidium eiusdemque directionem, quam caetera civilia iura restituantur.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 401. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_401.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)