Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit | |
|
In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina
favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam
rei memoriam. Omne [1] regnum in se ipsum divisum desolabitur; nam principes eius facti sunt socii furum, ob quod Dominus miscuit in medio eorum spiritum vertiginis,
ut palpent in meridie sicut in tenebris, et candelabra eorum movit de loco suo, ut ceci
sint et duces cecorum; et qui ambulant in tenebris, offendunt Die Worte Omne — offendunt sind aus Bibelstellen zusammengesetzt. et ceci mente scelera
perpetrant, que in divisione contingunt. Dic, Superbia, quomodo in Lucifero regnasses,
si Divisionem auxiliatricem non habuisses? Dic, Sathan invide, quomodo Adam de
paradiso eiecisses, nisi eum ab obediencia divisisses? Dic, Luxuria, quomodo Troyam
destruxisses, nisi Helenam a viro suo divisisses? Dic, Ira, quomodo Romanam rem
publicam destruxisses, nisi in divisione Pompeium et Iulium sevientibus gladiis ad intestina
prelia concitasses? Tu quidem, Invidia, christianum imperium, a Deo ad instar
sancte et individue Trinitatis fide, spe et caritate, virtutibus theologicis, roboratum,
cuius fundamentum super christianissimo regno feliciter stabilitur, antiquo veneno,
quod velut serpens in palmites imperiales et membra eius propinquiora impio scelere
vomuisti, ut concussis columpnis totum edificium ruine subiceres, divisionem inter
septem electores sacri imperii, per quos velut septem candelabra lucencia in unitate
Spiritus septiformis sacrum illuminari debet imperium, multociens posuisti. Sane cum
ex officio, quo cesarea dignitate potimur, futuris divisionum et dissensionum periculis
inter electores ipsos, de quorum numero ut rex Boemie esse dinoscimur, racione duplici,
tam ex imperio quam electionis iure quo fungimur, occurrere teneamur, infracriptas
leges ad unitatem inter electores fovendam et electionem unanimem inducendam ac
detestande divisioni predicte variisque periculis ex ea sequentibus aditum precludendum
in solempni curia nostra Nurembergensi, assidentibus nobis omnibus principibus electoribus
ecclesiasticis et secularibus ac aliorum principum, comitum, baronum, procerum,
nobilium et civitatum multitudine numerosa, in solio maiestatis cesaree, imperialibus
infulis, insigniis et dyademate decorati, matura deliberacione previa, de imperialis potestatis
plenitudine edidimus, statuimus et duximus sancciendas sub anno Domini
millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, indictione nona, IIII. Id. Ianuarii, regnorum
nostrorum anno decimo, imperii vero primo.
1. Decernimus et presenti edicto imperiali perpetuo valituro sanccimus ex certa sciencia et de imperialis plenitudine potestatis, ut, quocienscumque et quandocumque futuris temporibus necessitas sive casus electionis regis Romanorum in imperatorem promovendi emerserit, et principes electores ad electionem huiusmodi iuxta antiquam laudabilem consuetudinem habuerint proficisci, unusquisque princeps elector, si et quando super hoc fuerit requisitus, quoslibet principes coelectores suos vel ipsorum nuncios, quos ad electionem ipsam transmiserint, per terras, territoria et loca sua et eciam ultra, sicut longius poterit, conducere teneatur et eis absque dolo prestare conductum versus civitatem, in qua talis electio fuerit celebranda, et ab illa eciam redeundo, sub pena periurii ac perdicionis, pro illa dumtaxat vice, sue vocis, quam in electione huiusmodi fuerat habiturus; quas quidem penas eos vel eum, qui in prestando memorato conductu rebelles seu rebellem, negligentes vel negligentem se prebuerint, eo ipso decernimus incidisse.
2. Statuimus insuper et mandamus universis aliis principibus feuda a sacro imperio Romano tenentibus, quocumque nomine censeantur, necnon comitibus, baronibus, militibus, clientibus, nobilibus et ignobilibus, civibus et communitatibus castrorum, civitatum et locorum sacri imperii universis, ut eodem tempore, dum videlicet regis Romanorum in imperatorem promovendi electio celebranda occurrerit, unumquemque
- ↑ Die Worte Omne — offendunt sind aus Bibelstellen zusammengesetzt.
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 193. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_193.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)