Seite:De Zeumer V2 039.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


fidissimi ministeriales, sub fidelitatis debito, et vos, dilecti et fideles cives nostri in Bruneswic, ut hiis omnibus promovendis fideliter et efficaciter, sicut vobis confidimus, assistatis.

2. Ad hec volumus, ut uxor nostra cum dapifero Gunzelino et fidelibus nostris Castrum Harlungeberch possideat, donec quicumque rex vel imperator est, aut frater noster seu uxor nostra dominabus in Waltingeroth de expeditis bonis annuatim triginta marcas perpetualiter et immutabiliter assignet, et eos qui montis heredes sunt a sua portione cedere fatiat per restaurum ipsis bene placitum. Tunc uxor nostra reddat castrum imperio aut fratri nostro. Sed si processum non habet de castro ut pretactum est, volumus ut castrum destruatur.

3. Omnes reliquias, quas pater noster habuit et nos habemus, Deo et sancto Iohanni baptiste et sancto Blasio in Bruneswic perpetualiter offerimus, preter unum brachium, quod uxori nostre representabitur. Quicquid autem in auro et in gemmis et clenodiis habemus, damus uxori nostre.

4. Castrum in Quidelingeburch destrui volumus antequam abbatisse reddatur; destructa vero munitione, locus cum ecclesia restituatur abbatisse, et nostrum frumentum, quod ibi est, et reliqua, quibus argentum comparari potest, abbatisse et eius conventui dentur pro remedio anime nostre, preter balistas, que dabuntur transmarinare volentibus, ut super hostes Dei torqueantur; et annona que Aschersleve ablata fuit reddi debet hominibus et inter ipsos distribui.

5. Iurabunt itaque Gunzelinus dapifer et Ecbertus filius suus, ut castrum Wallebeke teneant annum, infra quem terminum mittet ad apostolicum frater noster. Si in voluntate ipsius et eorum, qui heredes montis sunt, castrum habere potest cum salute anime nostre, representabitur fratri nostro castrum; si non potest fieri cum salute anime nostre, castrum destruatur. Advocatiam nostram in Wallebeke, quam denariis nostris comparavimus, ipsius loci conventui offerimus.

6. Castrum Hartisburch representabitur imperio et eidem cedet turris, quam in eo construximus. Comites de Waldenberch habeant feodum suum, Luthardus de Meinershem feodum suum, Alardus de Burcthorp turrim suam cum feodo suo, et alii, sicut ab imperio tenere debent, habeant feodum suum. Castrum Lewenburch reddatur Ottoni de Luneburch nepoti nostro, quia patrimonium suum est et eius cessit portioni. Castrum Varsfelde reddatur Gardolfo de Hathemersleve, sed si frater noster vult habere, dabit pro ipso centum marcas.

7. Omnia bona nostra in Keverlingeburch et ipsum locum cum ecclesiis, cum agris, cum pascuis, cum pratis, cum silvis et piscaturis et cum omni illa integritate, qua hec et alia omnia ipsi loco contuleramus, Deo et sancte Marie, sancto Iohanni baptiste et sancto Blasio in Bruneswic offerimus, eo videlicet ordine, ut conventus de Sancto Blasio statuat ibi sacerdotem, diaconum, subdiaconum, ut sint ibi divina in honore Dei et beate Marie virginis indesinenter pro anime nostre salute, reliqua vero omnia ad prebendam suam utibter convertant. Rogamus et te, frater karissime, omni qua possumus intentione et diligentia, ut hanc nostram ordinationem firmam et inconvulsam teneas pro amore Dei et nostra et tua salute, quoniam speramus et credimus, istud honestius esse Deo et anime nostre et tue salubrius, quam prescriptus locus in eo statu quo fuit contra nostram salutem male periret.

8. Ut autem hec nostra voluntas effectui mancipetur ad laudem Dei et ad salutem anime nostre, hoc scriptum nostro sigillo corroborari fecimus, omnem aditum malignandi usque quaque precludentes. Huius rei testes sunt: Sifridus episcopus Hildeneshemensis, Conradus decanus, Conradus cantor, Conradus scolasticus, Heinricus de Tossem, Bertoldus canonicus Sancti Mauritii, magister Marsilius canonicus Sancte Crucis; laici vero comes Heinricus de Waldenberch, Luthardus de Meinershem, Gunzelinus dapifer, Alardus de Borhthorp, Wernerus de Lengethe, Bertoldus de Wetelemstide, Heinricus de Vrethe, Rotherus de Velthem, Iohannes de Bornem et alii quam plures.

Dat. Hartisburch, XV. Kalendas Iunii.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 39. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_039.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)