Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


364

cnmdantes eos impetum fecerunt unanimes in illos et intulerunt eis pugnam et fecerunt ultionem in viros defectores, et excutientes praedam reddiderunt eam dominis suis, vi- ros autem illos percusserunt in ore gladii.

Ob hanc causam orte sunt inimicitie dure inter Thuringos et Ottonem, fuitque bellum potens inter eos diebus multis in tantum, ut, quemcunque comprehenderent vi- rum, perderent cum rebus".

Predicti autem Thuringi, cum fuissent in parte filiorum comitis de Ascharia in werra superius dicta, videntes, quod non possent debellare Ottonem, conduxerunt ad- versus eum Henricum seniorem filium comitis de Ascharia, quod Ottonem minime latuit, visumque est ei, ut defenderet se de omnibus. Factum est autem die quadam, et ecce venit nuntius eiusdem Henrici in grangiam Mammendorp, qui diceret: ,Dominus meus deponet se hic ad pernoctandum', et factum est ita. Nam cum esset sero ante sabba- tum, in illa die venit habens secum comitem Olricum de Regensteine, qui et ipse ini- raicus erat Ottonis. Otto vero de multis castellis eiectus, quia Semper fuit pacis impa- tiens, sedebat illo tempore in castello Egelen, quod distat a Mammendorp milliaribus tribus. Ut ergo audivit, quod illic erant, convocatis ad se viris misit apprehendere eos. Deditque conventum malignantium sub manu militum confidentie sue, precipiens eis et dicens: ,Viriliter agite et confortetur cor vestrum: confortamini et estote viri fortes.' Qui cum audissent dominum, abierunt. Cum autem appropinquassent loco, quo ibant, pre- tereuntes villam quandam furati sunt scalas duas et venerunt illuc. Erat autem nox, et locatis scalis ad murum ascenderunt ex eis octo viri, et effracta sera ceteros intro- miserunt exspectantes ad valvam. Qui curiam ingressi coeperunt agere pro officio le- gationis sue, et primo conglobati in unum excitavere tumultum quasi compugnantis exercitus, facientes strepitum cum armis, dantes voces insultantium, agitantium et per- cutientium. Et tarnen ab invicem non sunt separati, et hoc ideo, si forsitan hi, qui intus erant, prepararent se ad resistendum et erumperent contra eos, starent parati ad pu- gnam. Sed hec frustra.

Comites enim predicti, postquam ingressi sunt grangiam ad vesperum, coeperunt epulari et biberunt usque ad sacietatem, ipsi et omnis comitatus eorum, unde et indor- miebant sopore gravi absque custodia, nil formidantes adversi. Instituerant et mane, die dominica, prandere illic et fecerant rapi pullos, mactari porcum et duos arietes occidi. Multam enim habebant familiam ita, ut equis eorum Septem sexagene distri- buerentur ad pabulum. Dormivit autem comes Henricus in domo hospitum iuxta ce- miterium et audito clamore dixit iacens in lecto: .Quid est hoc? si domus ardet, exea- mus.' Dicebatur autem de familia sua, quod tota dormivit in magna domo duobus mili- tibus exceptis, qui erant cum eo — sie et ego in eadem domo eram hospitum scribens et dormiens — cumque clamor et tumultus increscerent et quidara de suis percussus gladio voces miserabiles edidisset, animadvertit hostes venisse super se. Quia vero pugnam callidi simulaverant hostes, ut predixi, putavit comes, quod sui congressi fuis- sent cum eis, et iens ad fenestram quandam inclamabat suos adhortans. Cognoscentes autem inimici vocem eius subito circumdederunt domum et luctantes cum ostio non po- terant excardinare illud. Levantes itaque faculam ad tectum combusserunt domum, et tunc demum egressus est comes in manus eorum cum militibus, et preeeptores assi- gnantes eum quibusdam dicebant: ,Tenete eum et ducite caute.' Quem cum dedecore

vili impositum caballo duxerunt in captivitatem, presentantes eum domino suo, qui fuit

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 364. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_364.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)