Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


116--

spontanea voluntate fasse sunt et recognoverunt, quod super omnibus et singulis causis, litibus, controversiis et questionibus, quas habuerunt et contendebant cum reverendis- simis in Christo patribus archiepiscopis, qui erant pro tempore, ac honorabilibus viris dominis decano et capitulo ecclesie Magdeburgensis in Romana curia et extra pro villis, Maiori Alsleve et Minori Alsleve, Halberstadensis diocesis, necnon mansis, areis, pratis, aviis, molendinis, iurisdictionibus, pensionibus et aliis bonis ac etiam super fructibus perceptis de eisdem vel qui percipi poterant, expensis, dampnis et interesse ac genera- liter super omnibus et singulis, in quibus dicti domini archiepiscopus, decanus et capitu- lum communiter vel divisim. per auditores sacri palatii apostolici vel alios executores quoslibet trium diffinitivarum sententiarum pro eisdem abbatissa et capitulo et contra dictos dominos archiepiscopos et capitulum occasione dictarum villarum et bonorum pro- latarum condempnati fuerant, concordaverunt, pacificati sunt et amicabiliter transege- runt, ut in litteris ipsarum hincinde datis dicebant plenius contineri. Et idcirco domine abbatissa et capitulum in Gernrode prefatos dominos Albertum archiepiscopum, decanum et capitulum ecclesie Magdeburgensis ac singulares personas ipsius capituli necnon ho- norabilem dominum Hildebrandum decanum ecclesie sancti Blasii in Brünswik, Halber- stadensis diocesis, omnesque alios et singulos, qui eisdem dominis archiepiscopo et ca- pitulo premissarum causarum occasione quoquomodo adherebant, super omnibus et sin- gulis causis, litibus, controversiis motis vel movendis ac expensis et dampnis, que pre- missorum occasione qualitercumque pretendi possent, dimiserunt liberos, refutaverunt quitos pariter et solutos, promittentes michi notario legitime stipulanti coniunctim et divisim omnia et singula premissa rata habere et teuere nec contrafacere vel venire aliqua racione vel causa, de iure vel de facto, et de ulterius non petendo.

Acta sunt hec in villa Alekendorp, indictione, die, mense, pontificatu, quibus supra, presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Hildebrando de Louwinge, Conrado de Bornum presbiteris, Ermbrechto de Zeggerde, Jordano de Alsleve famulis Halber- stadensis diocesis, et quam pluribus aliis fide dignis personis.

(8. N.) Et ego Hinricus Byvorden, Bremen sis diocesis, publicus imperiali auetori- tate notarius, quia omnibus et singulis premissis, dum sie fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui eaque sie fieri vidi et audivi et in hanc publicam formam redegi, signo et nomine meo solito et consueto signavi, rogatus et requisitus, in testimonium premissorum.

Aus dem Original im Staatsarchive eu Magdeburg, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln der Pröpstin Bertradis von Gernrode (IV. Taf. VI. 4) und des Gernröder Ca- pitels (II. Taf. VII. 2): ein drittes Siegel ist abgefallen. Auch im Magdeburger Copial- buche im Haus- und Staatsarchive su Zerbst. — 1. Statt: zij. — Vergl. dieno. IV. 629,

535, 547 648, V. 8, 88, 118, 119, 120, 121, 122, 142.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 116. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_116.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)