Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


402

sedem apostolicam seu dominum nostrum papam, ut dicitur, appellavit, licet nulliter aut saltem frivole et frustratorie in dictarum dominarum et capituli ec- clesie secularis non modicum dampnum, iacturam et gravamen. Petit igitur dictus procurator nomine, quo supra, per vos reverendum patrem dominum Christoforum auditorem et vestram diffinitivam sententiam prc-nunciari, decerni et declarari per dictum dominum Johannem, coauditorem vestrum in hac causa, bene et legitime fuisse et esse processum, sententiatum et diffinitum ipsiusque sententiam confirmandam fore et per vos confirmari et per partem dicti domini archiepiscopi perperam et male a dicta sententia fuisse et esse appellatum, et propter hoc ipsum dominum Petrum archiepiscopum aut eius procuratorem ipsius nomine in expensis per partem dictarum dominarum abbatisse, sororum seu canonicarum et conventus sive capituli predicti propter dictam pretensam ap- pellationem factis neenon in dampnis et interesse passis condemnandum fore et per vos condempnari, de expensis vero faciendis et dampnis ac interesse susti- nendis seu patiendis idem procurator nomine, quo supra, protestatur et nichi- lominus eundem dominum archiepiscopum in fructibus post novem annos in articulis ultimo pro parte dictarum dominarum et capituli datis descriptis, per- ceptis, ymo verius usurpatis de villis, mansis et aliis bonis superius dictis et in processu predicto descriptis etiam condempnandum fore et per vos condempnari de fructibus pereipiendis protestans. Premissa proponit, dicit et petit dictus pro- curator nomine predicto, modo, forma et iure melioribus, quibus melius et effi- cacius proponi, dici et peti possunt, salvo iure addendi, minuendi, declarandi, corrigendi et alia de novo dandi et salvis sibi ceteris iuris benefieiis quibuscumque, vestrum benignum officium in omnibus implorans. Quo sie, ut premittitur, oblato libello nos prelibatum magistrum Johannem Gudsperg procuratorem non conparentem nec huiusmodi termino satisfacere curantem, licet diu et debite expectatum, exigente iustitia merito contumacem reputantes in eius contuma- ciam instante et petente predicto magistro Jacobo fiepest procuratore ipsum magistrum Johannem, ex adverso procuratorem, ad respondendum huiusmodi libello pro parte dicti magistri Jacobi Repest procuratoris in huiusmodi causa oblato litemque super eo con- testandum et contestari videndum citari mandavimus et feeimus per unum ex domini nostri pape cursoribus ad certum et peremptorium terminum congruentem. Huiusmodi namque termino adveniente comparens in iudicio coram nobis magister Jacobus Repest, procurator predictus, procuratorio nomine, quo supra, dicti magistri Johannis Gudsperg, ex adverso procuratoris, non comparentis nec libello prefato respondere nec litem super eo contestare" neque contestari* videre curantis contumaciam accusavit petens, eum per nos reputari contumacem et in eius contumaciam statim ibidem ad mandatum no- strum et in nostris manibus tactis corporaliter manu propria scripturis sacrosanetis ad saneta Dei ewangelia sponte iuravit de calumpnia vitanda et veritate dicenda tarn super libello suo et partis sue suprascripto quam tota huiusmodi causa cum omnibus et sin- gulis capitulis in et sub calumpnie iuramento contentis. Quo sie prestito iuramento nos prefatum magistrum Johannem Gudsperg, ex adverso procuratorem, non comparentem nec termino huiusmodi satisfacere curantem, licet diu et debite expectatum, reputantes merito, prout erat, quoad actum huiusmodi, exigente iustitia contumacem in eius con-

tumaciam eundem ad dicti magistri Jacobi Repest, ex adverso' procuratoris, instantiam

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 402. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_402.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)