Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


391

exercendi ceterisque pertinentiis villarum, mansorum et bonorum predictorum de cetero nec per se nec per alios spolient et quod earundem abbatisse, soro- rum et capituli atque ecclesie secularis subditis et colonis supradictis et eorum successoribus servitutum onera de cetero non imponant nec inquietent, et quod etiam ab ipsarum vasallis antedictis et ipsorum successoribus vasallagia et ob- sequia ammodo non extorqueant, nisi resumpto petitorio supradicta bona cum eorum pertinentiis supradictis fuerint dictis dominis archiepiscopo et capitulo aut eorum successoribus per sententiam seu sententias, quod absit et quod non speratur, sententialiter adiudicata. Predicta petit dictus procurator nomine, quo supra, modo, forma, via, causa et iure melioribus, quibus melius et effica- cius peti possunt, una cum fructibus, emolumentis ac dampnis et interesse presertim post dictos novem annos perceptis atque passis ac etiam cum expensis ob hanc litem et in ipsa Ute factis, de fructibus vero et emolumentis percipien- dis et qui percipi poterant, dampnis et interesse patiendis et expensis faciendis. Item procurator, quo supra, nomine protestatur vestrum benignum officium in omnibus humiliter implorans et devote salvo iure addendi, minuendi, corrigendi, mutandi et declarandi et alia de novo dandi etc., ut est moris et stili palacii apostolici.

Et huiusmodi oblata petitione dictoque domino Galhardo de Nova Ecclesia auditore certis de causis animum suum, ut dicebatur, moventibus de Romana curia absentato, prout hec et alia in omnibus et singulis processibus auditorum et aliorum, etiam audi- torum predictorum, de quibus supra fit mentio, in causa et causis huiusmodi habitis plenius continentur, prelibatus dominus noster dominus Urbanus divina Providentia papa sextus predictus ad supplicationem procuratoris et procuratorio nomine dictarum abbatisse et conventus ac sororum principalium causam et causas huiusmodi resumtndas et ulterius audiendas, decidendas et fine debito terminandas cum omnibus emergentibus, incidentibus, dependentibus et connexis propter absentiam dicti domini Galhardi audi- toris nobis Johanni Monbray, utriusque iuris doctori, canonico Eboracensi, suo capellano et ipsius sacri palatii apostolici causarum auditori et, quod iusticiam faceremus, com- misit. Cuius quidem commissionis vigore nos Johannes auditor prefatus, volentes rite et legitime procedere, ad discreti viri magistri Jacobi, procuratoris predicti, coram nobis constituti, instantiam magistrum Johannem de Gudesbergh procuratorem, ex adverso substitutum predictum, per certum dicti domini nostri pape cursorem neenon capitulum Magdeburgense predictum et ipsius procuratores, si qui erant in dicta curia pro eodem, ad dicendum et dandum, quidquid dicere et dare volebant verbo vel scriptis contra et adversus commissionem nobis factam supradictam et in eadem contenta per audientiam publicam antedictam peremptorie citari feeimus ad certam diem competentem, ipsius commissionis copia eis interim per nos fieri decreta. In qua die per dictum magistrum Jacobum procuratorem procuratorio nomine, quo supra, coram nobis in iudicio compa- rentem, citatione quadam a nobis emanata et de nostro mandato in audientia predicta posita et lecta signoque ipsius audiëntie interius et ipsius sigillo exterius signata et sigillata et alias ibidem debite executa in causa et causis huiusmodi exhibita et repre- sentata citatorumque in eadem contentorum predictorum contumacia accusata et ipsos contumaces reputari per nos postulato ipsisque per nos contumaeibus, prout erant, re- putatis, magister Johannes Gudesberg, procurator predictus, coram nobis iudicialiter

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 391. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_391.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)