Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

natus et proventuum ecclesie in villa deserta Erkesleve prope civitatem Aschariam ad nostram provisionem eventualiter devenisset et in disposicione nostra aliqaamdiu misset, fratri Hinrico dicto Canli de Ascharia sacerdoti et monacho monasterü Lapidis sancti Mi- chahelis ipsam ecclesiam Erkesleve cum omnibus iuribus et proventibus et attinenciis suis rite contulimus ad tempora vite sue. Ipso autem Hinrico ecclesie sue, Lapidis videlicet sancti Michabelis, utilitati providente et ob banc litteras quasdam Ottonis quondam principis illustris deR Anehalt et comitis Ascharie nobis ostendente, quibus ius patronatus et pro- ventuuni ecclesie in villa antedicta, quoad omnia mansorum et aliorum bonorum attinen- cia, monasterio antedicto donatum4 in perpetuum satis elucet, sed et alias proferente litteras, quibus ab honorabili domino domino Alberto de Anehalt, Halberstadensi epi- scopo, predecessore nostro, ius beneficiandi et officiandi dictam ecclesiam Erkesleve conceditur et Armatur monasterio eidem, nos, moti digna circa ipsum monasterium pietate, litteris ostensis diligenter examinatis, consilio maturo ac deliberacione bona prehabita dictorum principum donaciones, concessiones et assignaciones iurium, proven- tuum et bonorum prescriptorum approbamus, ratificamus et innovamus, ipsam ecclesiam in Erkesleve cum iure patronatus et omnibus suis pertinenciis et beneficiandi ritu et usu perpetuo, prout ante habuerunt de iure concessionis principum, prout eciam nos de facto eventualiter in disposicione nostra eam habuimus, ipsius monasterü assignamus abbati et conventui, relinquimus et donamus perpetualiter possidendam. In cuius con- firmacionis, innovâcionis et assignacionis et donacionis evidens firmamentum hanc eis litteram nostro sigillo dedimus communitam.

Datum anno Domini m°.ccc°.l septimo, in crastino beati Laurencii martiris.

Aus dem Original im Landeskauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an einem Pergament- bande anhängenden Siegel des Ausstellers. — 1. Orig: quot — 2. Orig: cui. — 3. Fehlt im Orig. — 4. Orig: donatam. — Vergl. no. 213.

182.

1357. August 15. Prag. Kaiser Karl IV ernennt in Gegenwart des Grafen Albrecht (III) von Anhalt den Edeln Fentius von den Albertini von Prato und dessen männliche Erben zu Lateranensischen Pfalzgrafen.

---Testes huius rei sunt: venerabiles Arnestus archiepiscopus Pragensis, Johannes Luthomuslensis, imperialis aule cancellarius, Johannes Olomucensis et Theo- doricus Mindensis ecclesiarum episcopi; illustres Rudolfus dux Sassonie sacri Romani imperii archimarescallus, Fridericus marchio Misscinensis, Bolko Falkenbergensis, Her- ricus Saganensis et Prinzmislaus Teschinensis duces, spectabiles Burcardus imperialis nostre curie magister et Johannes burggravius Magdeburgensis neenon Albertus de Anhalt comités, et alii quam plures principes, comités, barones et nobiles.---

Datum Präge, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, indictione deeima, deeimo octavo Kalendas Septembris, regnorum nostrorum anno duodecimo, im- perii vero tertio.--

Vollständig gedr: Ficker Forschungen z. Gesch. Italiens IV. 589—541. Vergl. Böhmer regg. Karls IV. no. 2684.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 119. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_119.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)