Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Nienstede pro x marcis ad supradictas capellas, scilicet Lentze et Nienkorde, de nostra proprietate perpetuo pertinendum. Si vero, quod absit, nullus sacerdos de nostra societate et alius qualiscumque cum eisdem residentiam habere voluerit, predictus tamen mansus ad nutum parrochianorum utriusque capelle iugiter manebit. Sepedictus autem plebanus in ambabus capellis seu ecclesiis divinorum, ecclesie sicut mos et consuetudo est in aliis parrochiis, nisi necessitas et rationabile impedimentum occurrerit, videlicet matutinarum, missarum et vesperarum administrationem et sacramentorum sedulo donationem ibidem procurabit. Testes vero huius donationis sunt: comes Bernhardus de Anholdt, dominus Bernhardus de Plozke, et Theodericus prepositus et H. prior totusque conventus in Kolbecke, et alii quam plures fide digni. Ut autem hec rata et inconvulsa iugiter permaneant, presens scriptum sigillo nostri conventus Culbecensis fecimus communiri.

Datum et actum anno Domini m.ccc. quinto decimo, in die Margarete virginis et. martiris.

Aus dem Kölbigker Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


307.

1315. Juli 24. Graf Otto II von Ascharien bewidmet das Kloster Michaelstein mit acht Hufen Landes, mehrentheils vor Aschersleben gelegen, sowie mit dem Patronatsrechte zu Erxleben und Seedorf.

Otto Dei gracia comes Ascharie et princeps in Anehalt universis, ad quos scriptum presens1 pervenerit, in perpetuum. Ne gesta hominum simul cum tempore labantur, expedit ea scriptis et testibus perhennari. Eapropter recognoscimus et presentis scripti testimonio publice profitemur, quod in restaurum quorundam debitorum, quorum estimatio ad quinquaginta choros tritici et totidem choros avene extendebatur, quibus domino abbati et conventui ecclesie2 Lapidis sancti Michahelis, ordinis Cysterciensis, obligati fuimus3, ac etiam saluti nostre providentes et in remedium animarum nostrorum successorum ac progenitorum, accedente ad hoc maturo consilio et consensu heredum nostrorum, contulimus ac liberaliter donavimus domino abbati et conventui supradictis proprietatem octo mansorum cum omni iure, quo ipsam proprietatem nos habuimus et possedimus, in campis subnotatis, videlicet in campis civitatis Ascharie tres mansos4 cum quartali, quos a nobis habuit Nicolaus dictus de Rodesleve, item unum in Minori Wilsleve et unum in Erkesleve5, quos similiter a nobis habuit Theodericus de Hermenrode, Johannes de Borneker dimidium, Hennighus de Sculede dimidium, utrumque in campis civitatis situm, Hermannus de Winnighe unum situm in campis civitatis, filii Theoderici ultra Aquam unum similiter situm in campis civitatis. Insuper donavimus domino abbati et conventui iam premissis ius patronatus ecclesiarum in Erkesleve5 et in Sedorp cum omnibus attinenciis et utilitatibus pure et simpliciter propter Deum. Preterea de dicta proprietate et iure patronatus ecclesiarum prelibatarum plenam warandiam prestare volumus, ubi et quando dictis domino abbati et conventui oportunum fuerit et necesse. Huius rei testes sunt et presentes fuerunt: dominus Betemannus scriptor noster; dominus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 199. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_199.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)