ita tamen, quod rusticus quidam, cui partem predicte curie inhabitandam contulimus,
in iure suo permaneat predicte ecclesie in Hekelinge dimidium talentum cere de predicta parte curie annis singulis erogando. Ad cuius curie warandiam prestandam, quandocunque requisiti fuerimus, nos presentibus obligamus: insuper x marcas parate pecunie dedimus preposito et ecclesie supradicte. In quorum omnium recompensam dominus Theodericus prepositus, Mechtildis priorissa de sui conventus consilio et consensu
nobis et ecclesie nostre redonaverunt duas curias sitas retro curiam nostram in Wynninge versus meridiem cum omni iure et proprietate perpetuo possidendas1, quarum
warandiam nobis etiam prestabunt, quandocunque fuerint requisiti. Preterea predictus
dominus Theodericus2 prepositus, Mechtildis priorissa et conventus predicte ecclesie in
Hekelinge renuntiaverunt omni proprietati et iuri, quod habuerunt in quadam parte cimiterii beate Marie in Winninge, quam partem curie nostre ibidem applicuimus domino
Vulrado Halberstadensi episcopo nobis et ecclesie nostre libere concedente. Si vero
aliqua dissensio inter nos et ipsos de predictis curiis et parte cimiterii exorta sit vel
fuerit, per hanc ordinacionem hinc et inde totaliter sit sopita. Ut autem hec prescripta
omnia robur firmitatis perpetue sorciantur, presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Testes huius rei sunt: Johannes prior, Theodericus camerarius, Thidericus
magister conversorum, Conradus bursarius, Johannes Rusche noster cappellanus, Lambertus notarius noster, sacerdotes et monachi ecclesie Lapidis sancti Michaelis supradicte, frater Jordanus magister curie in Wynninge, et quam plures alii fide digni.
Datum et actum anno Domini mo.ccco.xiijo, in crastino beati Gregorii pape.
1313. Mai 27. Halberstadt. Werner, Archidiacon des Bannes Oschersleben, verändert das frühere Verhältniss des Pfarrers in Neindorf zu dem Kloster Mehringen dahin, dass jener diesem statt der Entrichtung von drei Mark Silbers jährlich die Benutzung zweier Hufen Landes überlassen soll.
In nomine eius, qui est omnium vera salus, amen. Wernerus Dei gratia archidiaconus banni Oschersleve omnibus Christi fidelibus presencia visuris noticiam subscriptorum. Ordinaciones antique non variantur sed pocius emendantur, cum in melius commutantur. Sane licet olim inclita domina Sophia de Alta Fago, tunc patrona ecclesie parrochialis in Nendorp trans paludem, divino accensa desiderio, considerans magnam indigenciam pauperis cenobii sanctimonialium in Merinche, Cisterciensis ordinis, Halberstadensis dyocesis, dictam ecclesiam in Nendorp cum iure patronatus ac omnibus attinenciis suis de heredum suorum consensu donaverit ipsi monasterio liberaliter propter Deum perpetuo possidendam1, ita eciam, quod idem monasterium deberet dictam ecclesiam facere officiari per unam certam personam idoneam perpetuatam in ipsa temporibus vite sue, cui nos conferemus curam animarum, salvo tamen loci archidiacono cathedratico iure suo, videlicet quod, quandocumque prefatam personam ad ipsam ecclesiam
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 173. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_173.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)