Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


Que geruntur in tempore, ex facili evanescunt cum tempore et de gestis hominum etiam laudabilibus de facili emergit dura calumpnia, nisi causa memorie oblivio rerum per scripti memoriam auferatur. Notum igitur sit omnibus presens scriptum inspecturis, quod dominus Anno prepositus nec non conventus in Gratia Dei allodium suum in Gilverstede cum omnibus suis pertinentiis domino Wiperto militi dicto Dus1 ad tempora sue vite contulerunt pro quinquaginta duabus marcis argenti Stendaliensis, qui de huiusmodi allodio et suis pertinentiis, licet existentibus periculis grandinum seu discordiis dominorum aut impetitionibus advocatorum, absque ullo impedimento periculorum singulis annis sex choros annone, de quibus tres erunt tritici et siliginis et tres estivalis annone, sine prorogatione eis donare teneatur. Ipso vero emortuo, eunte viam universe carnis, dictum allodium cum suis pertinentiis, fruges seu segetes existentes in eisdem, nec non edificia, que in ipso allodio fuerunt edificata, libere sine ulla uxoris sue, heredum aut consanguineorum suorum contradictione vacando redibunt ad ecclesiam memoratam. Item omne genus pecorum vel pecudum, scilicet equorum, vaccarum, porcorum, pullorum, et alia animantia, que in prefato allodio fuerunt habita seu nutrita, integraliter cedent ecclesie in Gratia Dei, ovibus tantummodo defalcatis, quarum medietas cedet ecclesie iam dicte et medietas cedet uxori domini Wiperti prelibati aut heredibus, qui hereditario iure ipsum subsequuntur. Frumentum quoque tam triturandum quam trituratum, si quod ibidem repertum fuerit, omnimode cedet conventui memorato. Preterea si dictus dominus Wipertus2 aliqua bona iam dicto allodio comparando contraxerit, tanquam in redimendo decimam, que3 singulis annis de bonis eiusdem allodii solet dari, aut pomerium vel areas adiacentes allodio recitato, conventui iam dicto dabit, ut inde sui memoria semper peragatur4. Ne igitur hoc factum aut oblivio deleat aut importunitas ingenii malignantis infringat, hanc scripturam nostram inde confectam sub forma testimonii ad petitionem Wiperti sepius citati sepefate ecclesie dedimus et ipsam sigilli nostri auctoritate iussimus roborari. Huius rei testes sunt: domini Conradus et Henricus milites dicti de Allenborch, Gevehardus de5 Zbrone, Heino de Nienburch6, Theodericus Grise et Alexander Grise, Henning Geizemann7 milites, et alii quam plures fide digni.

Datum anno Christi m.ccc.v, pridie Nonas Julii.

Gedr: Leuckfeld antiqq. Grat. Dei 78; Lenz Becmannus enucl. 247. - 1. Die Drucke: Dns. - 2. Die Drucke nur: W. - 3. Die Drucke: qui. - 4. Lenz: peragatus. - 5. Fehlt in den Dr. - 6. Die Drucke: Menburch. - 7. Die Drucke: Gerzemann.


107.

1305. August 10. Ascharien. Graf Otto II von Ascharien bewidmet die Katharinenkirche zu Aschersleben und das dazu gehörige Siechenhaus mit dem Eigenthum von 60 Joch Waldes am Jerdesberge.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod maturo prehabito consilio ecclesie sancte Katerine virginis in Ascharia et infirmis hospitalis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 71. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_071.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)