Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden bischöflichen Siegel des Ausstellers (II. Taf. V. 2). - 1. Fehlt im Orig. - 2. Orig: salectis.


78.

1304. April 4. Heinrich und Dietrich von Waldeser verkaufen dem Kloster Michaelstein fünf Hufen Landes zu Winningen, die sie vom Grafen Albrecht I von Anhalt bisher zu Lehen trugen.

A.

Nos Henricus et Theodericus fratres milites, possessores castri Waldesere, universis, ad quos pervenerit presens scriptum, publice profitemur, quod nos de consensu heredum nostrorum et voluntate libera quinque mansos sitos in campis et in villis Winninge Maiori et Minori, quos ab illustri principe domino comite Alberto de Anehalt in pheodo tenuimus, et hos Heyno miles de Winninge tenuit a nobis tytulo pheodali, horum vero mansorum proprietatem iam dictus comes Albertus ob dilectionem, qua nos amplectitur, ac eciam nostri servicii intuitu nobis de consensu heredum suorum et voluntate liberaliter donavit, sicut in litteris suis super hoc confectis plenius continetur, nos vero habentes proprietatem predictam in manibus nostris ac eciam prefatos mansos nobis a supradicto Heynone milite de Winninge resignatos cum omnibus suis pertinenciis in campis et in villis predictis, areis, pratris, pascuis et virgultis fratribus de Lapide sancti Michahelis pro xvj marcis Stendalensis argenti vendidimus perpetuo possidendos. Ut autem hic contractus seu vendicio robur optineat perpetue firmitatis, presentem paginam in testimonium dari fecimus predictis fratribus sigilli nostri munimine roboratam. Nos vero Henricus de Waldesere miles, quia proprium sigillum non habemus, sigillo dilecti fratris nostri Theoderici in presenti contractu sumus usi. Testes huius rei sunt: Petrus plebanus, Conradus et Otto fratres de Waldesere, Heydeko de Osverdesleve, Johannes de Hallis, Genderek sagittarius, servi, et alii quam plures fide digni. Datum per manum notarii nostri Werneri, anno Domini millesimo ccco quarto, sabbato proximo post diem Pasche.

B.

Nos Henricus et Thidericus milites, possessores castri Waldesere, fratres universis, ad quos pervenerit presens scriptum, profitemur, quod nos de consensu heredum nostrorum et voluntate libera quinque mansos sitos in campis et in villis Winninge Maiori et Minori, quos ab illustri principe domino nostro comite Alberto de Anehalt in pheodo tenuimus, et hos Heyno miles de Winninge a nobis tenuerat tytulo pheodali, horum quoque mansorum proprietatem iam dictus comes Albertus nostri servicii intuitu nobis de consensu et voluntate heredum suorum liberaliter donavit in possessionem pacificam et quietam, sicut in litteris super hoc confectis plenius continetur, nos vero habentes proprietatem predictam in manibus nostris et eciam prefatos mansos nobis a supradicto Heynone milite de Winninge resignatos cum omnibus suis pertinenciis in campis et in villis predictis fratribus de Lapide sancti Michahelis pro xvj marcis Stendalensis argenti

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 53. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_053.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)