Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


8.

1301. März 21. Quedlinburg. Graf Otto I von Ascharien vergleicht sich mit dem Marienstifte zu Halberstadt, namentlich auch in Bezug auf den Zehnten zu Harzgerode.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt recognoscimus presentibus publice protestando, quod omnium causarum ac dissensionum materia, que inter nos ex una et honorabiles viros Fredericum1 decanum, Henricum1 scolasticum totumque capitulum ecclesie sancte Marie Halberstadensis super diversis dampnis et iniuriis parte ex altera hactenus vertebatur usque ad hec tempora, sopita est amicabiliter in hunc modum, quod pro dampnis et iniuriis a nobis vel a nostris advocatis seu subditis illatis2 dabimus proprietatem decem mansorum sitorum intra nostrum dominium et districtum, quoscumque et ubicumque prefatus decanus et capitulum dicte ecclesie duxerint eligendos, proviso tamen quod predicti mansi non teneantur aut possideantur ab aliquo, per cuius solius mortem nobis aut nostris filiis seu heredibus vacare possent aut ad nos quoquam tytulo devenire. In optione vero nostra erit quod2, postquam predictam proprietatem prefati canonici elegerint, pro triginta marcis examinati argenti eandem redimere poterimus infra mensem ab electionis tempore computandum. Preterea de decima in Hacekerode, quam a dicta ecclesia tenemus, in evidens signum recognitionis duo talenta Halberstadensis monete in festo Galli per decimatorem, qui pro tempore fuerit, sepedicte ecclesie annis singulis procurabimus ministrari. Si vero, quod absit, predictus decimator in solvendo dictum censum negligens fuerit et remissus, defectum dicti census supplebimus, quando fuerimus requisiti. Ut igitur futuris periculis et dissensionibus obvietur, ratione premisse decime predictam ecclesiam et homines ipsius ab omnibus invasoribus, insultibus et inpugnatoribus, etiam, quod Dominus avertere dignetur, si inter venerabilem dominum nostrum Halberstadensis ecclesie episcopum et nos aliqua dissensio seu discordia orietur tempore procedente, prout illustres progenitores nostri ab antiquo fecerunt, defensabimus fideliter, sicut decet. Et ut hec conpositionis forma, quam honorabilis vir et religiosus dominus …1 abbas de Lapide sancti Michahelis et discretus vir dominus Cunradus plebanus in Barbuyge ac strennui milites Johannes de Monte Herici et Henricus marschalcus ex parte nostra placitarunt, iugiter permaneat inconvulsa, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Huius rei testes sunt: Conradus de Cochstede, Albertus de Monte, Betemannus de Hoygem, Henricus dictus Burs milites, et quam plures alii fide digni.

Actum Quedelingeburch apud fratres minores, anno Domini mo.ccco.jo, xijo Kallendas Aprilis, feria tercia post Judica.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden wohlerhaltenen Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. III. 2). - 1. Der Platz für die Namen nur durch Punkte bezeichnet. - 2. Fehlt im Orig.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 8. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_008.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)