Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Aus dem Aschersleber Copialbuche im dortigen Stadtarchive. - Am Rande (gleichzeitig):1. Curia desolata est ultra c annos. - 2. Ista silva non concernit nos neque causam, quia ipsi monachi possident eam. - 3. Tenentur recipere pheodum a dominis de Anhalt, successoribus Ottonis, et quia non constat de litteris pheodalibus successor, ergo nobis.


809.

1296. Mai 10. Helfta. Albert d. Ä. von Hakeborn bewidmet das Nonnenkloster vor Aschersleben mit einer Hufe Landes zu Helfta.

In nomine sancte et individue trinitatis Albertus senior de Hackeborn et Albertus filius eius omnibus hoc scriptum visuris salutem in omnium salvatore. Ne rerum gestarum ordo a memoria decidat hominum, oportet, ut per scripti testimonium ad noticiam devolvatur posterorum. Hinc est quod nos ob amorem omnipotentis Dei et eius gloriose genitricis ad peticionem domini Heynrici plebani apud sanctum Georgium in villa Helpede donavimus conventui sanctimonialium apud muros civitatis Ascharie proprietatem unius mansi in eadem villa et curiam, quam possidet Ludeko de Rotelendorp, cum omni iure, quod habuimus in eisdem bonis, tali scilicet conditione, ut, quamdiu prefatus dominus Heynricus plebanus advixerit, predictus mansus et curia in suos cedat usus, mortuo vero ipso census ille ad supradictam ecclesiam libere devolvatur1. Quemadmodum autem dominus Heynricus recepit, taliter ab ipso decretum est, quod domina abbatissa et priorissa censum illum recipiant et in anniversario eiusdem sacerdotis faciant conventui pro remedio anime sue refectionem corporalem. Ut igitur hec nostra donacio firma in posterum permaneat et inconvulsa, presentem litteram sigilli nostri communimus testimonio. Huius rei testes sunt: dominus Johannes Butterbergk miles, Olricus de Yssleben, Bruno dictus advocatus, Thidericus de Ponleve, Ludulfus schultetus, dominus Eppe plebanus2, et alii quam plures fide digni.

Datum Helpede, anno Domini moccoxcovj, feria quinta prius festum Penthecostes.

Aus einem Copialbuche des Klosters Helfta (s. XV) im Besitz der Kupferschiefergesellschaft zu Eisleben. - Gedr., wie es scheint, aus demselben Copialbuche in : Moser diplom. und histor. Belustigungen II. 37. - 1. Im Mspt: devolvitur. - 2. Mspt: blebanus.


810.

1296. Mai 21. Ermsleben. Der Pfarrer Hoier zu Ermsleben bekundet als Vorsitzender einer Synode zu Ermsleben die Zinspflichtigkeit zweier Leute zu Sinsleben Namens Heinrich und Hermann gegenüber dem Kloster Frose.

Ego Hoyerus plebanus in Enegremsleve ac archipresbiter banni Gatersleve tenore presentium recognosco publice protestando, quod me presidente synodo in Enegremsleve ad instantiam et questionem preposite et dominarum in Vrose Hinricus et Hermannus fratres, filii decimatoris, deberent de cetero dare censum de duobus iugeribus sitis Zinsleve, que diu ecclesie dicte subtraxerant, scilicet solidum de iugere, similiter aliis iugeribus, quibus alii censuales homines in villa Sinsleve sunt ab eadem ecclesia infeodati. In cuius rei testimonium presentes mei sigilli munimine consignavi, presentesque fuerunt: dominus Hermannus plebanus in Renstide, C. plebanus in Wertheym, Wi. plebanus in

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 567. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_567.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)