Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


737.

1293. Januar 5. Ballenstedt. Der Abt Johannes von Ballenstedt und der dortige Klosterconvent vertauschen dem Kloster Michaelstein Güter zu Winningen und Orden gegen solche in Zehlingen.

Johannes Dei gratia abbas, Otto prior totusque conventus ecclesie in Ballenstede universis, ad quos presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Ea, que perpetue memorie debent tytulis refulgere, expedit scripture testimonio roborare. Hinc est quod nos notum esse volumus universis Christi fidelibus, quod commutacionem fecimus cum abbate et conventu Lapidis sancti Michahelis recipientes ab ipsis tres mansos cum dimidio et curiam unam in Tselinge, quorum bonorum proprietas ab illustri principe Alberto duce Saxonie domino Henrico strennuo militi de Wedestorp fuerat erogata, sicut patet in litteris dicti ducis. Pro hiis bonis redonamus ecclesie memorate unum mansum in Winninge, quem a nobis tenuit filius Aldermanni cum area attinente, insuper duo iugera cum dimidio duos solidos solventia annuatim. Preterea redonamus duos mansos cum dimidio in Orden cum omnibus suis appendiciis et iuribus, cum proprietate et omni liberiate, capituli nostri consensu unanimi accedente, quorum mansorum Reinerus dictus de Orden, civis in Quidelingeburch, a nobis unum tenuit tytulo pheodali, dimidium vero Henricus dictus de Ditforde et dimidium Hermannus preco in Orden, dimidium autem quedam vidua dicta Drudeke forma simili tenuerunt. Unde nos per presencia scripta dominum abbatem et monasterium supradictum in possessionem bonorum mittimus predictorum, condicionem eciam hanc interponimus, ut abbas et conventus ecclesie Lapidis sancti Michahelis possessoribus bonorum huiusmodi ius permittat, quod a nostra ecclesia habuerunt, nisi de eorum beneplacito aliter fuerit ordinatum. Et ut perpetua securitate gaudeant, mutationem et donationem huiusmodi nostris sigillis duximus approbandam. Datum Ballenstede, anno Domini mo.cco.lxxxxiij, in vigilia epiphanie Domini.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: die beiden angehängt gewesenen Siegel sind abgeschnitten.


738.

1293. Januar 5. Anhalt. Graf Otto I von Ascharien gestattet dem Kloster Michaelstein, von den 34 ihm abgekauften Hufen Landes zu Haselndorf und Hercksdorf beliebige Hufen, falls sie nicht frei gemacht werden können, gegen andere in den genannten Ortschaften und in Winningen und Schadeleben zu vertauschen.

Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis, ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum. Cum abbas et conventus monasterii in Lapide sancti Michahelis a nobis triginta quatuor1 mansorum proprietatem in Haselendorp et in Herrekestorp compararent, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur2, nos volentes dictorum utilitati3 et commodo4 providere concessimus et liberaliter indulsimus eisdem,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 521. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_521.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)