Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


724.

1292. Juni 29. Graf Otto I von Ascharien bekundet den Verzicht der Gebrüder Friedrich und Christian von Rothenburg auf allen Anspruch bezüglich des Hofes und der 2½ Hufen Landes zu Kelbra, die ihr mütterlicher Oheim, Graf Gozmar (von Kirchberg), dem Kloster Walkenried verkauft hat.

Nos Otto Dei gratia princeps Ascharie et comes de Anehalt universis presentibus et futuris volumus notum esse et publice protestamur, quod Fridericus et Cristanus filii Lupini omni actioni et impetitioni, quam habuerunt in dominum abbatem et conventum de Walkenrede super una curia, dimidio et duobus mansis in Kelbera sitis, quos dominus comes Gozmarus1, ipsorum avunculus, vendidit ipsi ecclesie Walkenredensi, renunciaverunt toto corde datis eisdem proinde duodecim marcis Northusensis argenti, unde predicti Fridericus et Cristianus et ipsorum heredes eandem ecclesiam de eisdem bonis volunt et debent omni loco et tempore warentare, et hoc fideliter promiserunt. Si vero aliquis amicorum aut heredum ipsorum sive alius quispiam ipsam ecclesiam Walkenredensem super ipsis bonis in posterum impetierit, debent eam ab huiusmodi impetitione eximere et ipsi Fridericus et Cristanus atque cum ipsis Heinricus de Linungen miles et Burcardus de Aschazerode debent intrare oppidum Northusense super expensas proprias, inde numquam exituri, nisi talia promissa complete ducta fuerint ad effectum, aut certe conventus Walkenredensis duos mansos et dimidium, quos sepedicti Fridericus et Cristanus habent in territorio civitatis Kelbera, possidere debent pro supra scriptis bonis proprietatis tytulo perpetuo possidendos. Huius rei testes sunt: Hermannus de Gehove, Ludewicus dictus Speculum milites, dominus Erenfridus Lupini filius, Herwicus de Libenrode, Hermannus de Tophstete, Thomas filius Nycolai de Walhusen, Johannes Hunoldi, Heinricus de Sassa, Cristanus dictus Tockenvoz, Gotscalcus de domo hospitum cives Northusenses, et alii quam plures. In cuius rei testimonium sepedicti Fridericus et Cristanus presens scriptum domino abbati et conventui Walkenredensi tradendum petiverunt nostro et domini Heinrici comitis de Kirchberch sigillis pro certitudine roborari. Datum anno Domini mo.cco.lxxxxijo, in die sanctorum apostolorum Petri et Pauli.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln des Ausstellers (Taf. III. 2) und des Grafen Heinrich von Kirchberg (Wappensiegel). — Im Auszuge gedr: Walkenrieder Urkdbch. I. 344. - 1. de Kirchberch (ibid. 320).


725.

1292. Juli 8. Bischof Volrad von Halberstadt schlichtet schiedsrichterlich einen langjährigen Streit zwischen dem Kloster S. Bonifacii zu Halberstadt und dem Kloster Hecklingen in Bezug auf das Recht der Präsentation zu den Pfarren in Berge, Hoppedal und Steinborn.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Cum status humane conditionis per omnia mutabilis et incertus existat, expedit ea, que geruntur in tempore, ne subtrahantur

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 512. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_512.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)