Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ecclesiam nobis morientibus rediisse inmediate debuissent, iam absque omni contradictione libere et cum omni fructu reliquimus eidem ecclesie et resignavimus publice in iudicio, quod meyerding vulgariter nominatur, presentibus civibus et litonibus ecclesie memorate. Post hec vero cum ex lapsu temporis super huiusmodi nostra resignatione ac solutione cuiusdam pecunie nobis debite et dampnis aliis nobis perpessis inter dominum Konemannum tunc temporis vicedominum et nos dissentionis materia fuisset oborta, advocatus domini nostri comitis de Anehalt una cum domino plebano ville nostre ac Bertrammo dicto Spikere partes suas studiosius interposuit et in hunc modum ordinando placitavit, ut iam antedictam resignationem nostram gratam et ratam habeamus et habere perpetuo teneamur, et omnis rancoris scrupulus sine dampnis utrobique totaliter est sopitus. Ut autem de premissis posteris fides certior habeatur, presentem litteram sepedicte ecclesie sancti Mathie contulimus, cum proprio et auctentico sigillo careamus, sigillatam sigillis honorabilium dominorum, scilicet domini Gunteri de Manssvelt nostri archidiaconi, maioris ecclesie Halverstadensis prepositi, necnon magistri Jacobi decani sancte Marie et domini Johannis de Wernigerode eiusdem ecclesie sancte Marie cellerarii …, domini Hoyeri plebani in Anegrimesleve2, plebani et archipresbiteri. Testes huius facti sunt homines3 superius prenotati, et alii quam plures clerici et laici fide digni.

Actum et datum in Hoyem, anno gratie mo.cco.lxxxxj, Nonas Septembris.

Aus einer Copie des vorigen Jahrhunderts im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, entlehnt einem Copialbuche des Petersstiftes zu Goslar. - 1. Mspt: ipsa. - 2. Mspt: Gegremestem. - 3. Mspt: omines.


706.

1291. September 25. Magdeburg. Der Scholasticus Heinrich von S. Marien zu Erfurt verkündet die Aufhebung der gegen den Grafen (Otto I) von Ascharien verhängten Excommunication.

Henricus scolasticus ecclesie sancte Marie Erphordensis, iudex auctoritate sedis Maguntine deputatus, universis prelatis et ecclesiarum rectoribus, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino. Cum nobilis vir dominus comes Ascharie, princeps de Anhalt, per honorabilem virum dominum …1 prepositum ecclesie sancti Bonifacii Halberstadensis sit absolutus a sententia exeommunicationis, qua a nobis ligatus exstiterat auctoritate dicte sedis ad instanciam decani et capituli ecclesie sancte Marie Halberstadensis, et hoc factum sit racionabiliter sub forma ecclesie, cum idem comes iturus in bellum esset tamquam in mortis articulo constitutus, vobis mandamus, quatenus a denunciatione cessetis ipsius, nisi forte, quod absit, receperitis contrarium in mandatis.

Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.xcj, feria tercia post festum beati Mauricii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentstreifen anhängende Siegel ist beschädigt. - 1. Der Platz für den Namen leergelassen. - Vergl. no. 694, 695 und 699.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 498. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_498.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)