Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


594.

1285. Sachsenburg. Die Grafen Bernhard I und Johann I von Anhalt verkaufen dem Kloster Oldisleben verschiedene Güter und fügen zum Ausgleich des Kaufpreises die bei dem genannten Kloster gelegene Capelle des h. Vitus hinzu.

In nomine Domini amen. Nos Bernardus Dei gratia comes de Anhalt et Johannes filius noster senior notum facimus universis et presentibus protestamur, quod de communi consensu heredum nostrorum vendidimus religiosis viris domino Christiano abbati et conventui monasterii in Oldisleiben curiam, quam Luterus de Bisa personaliter inhabitavit, cum iiijor areis eidem curie adiacentibus et antiquo humelario sito ante silvam receptis proinde ab eodem abbate et conventu viginti quinque marcis argenti monete de Stental, quam pecuniam presentibus nostris litteris fatemur nobis esse plenarie persolutam. Et quia visum fuit nobis, quod excepcione et vendicione huiusmodi idem monasterium aliquantisper foret lesum, nos, moti intuitu pietatis, capellam sancti Viti adiacentem foribus ipsius monasterii eisdem abbati et conventui legittima donatione contulimus cum omnibus suis pertinenciis perpetuo possidendam, transferentes in ipsos possessionem et dominium et omne ius, quod ad nos racione progenitorum nostrorum vel consuetudinis cuiuscumque actenus habuimus in ipsa capella vel in agris et areis supradictis. Et ut1 huiusmodi nostra donacio et vendicio inviolabiliter perseveret, presentes litteras conscribi et sigillorum nostrorum appendiculis fecimus communiri. Testes huius rei sunt: Tilo de Warmundestorff2, dominus Heinricus de Lotirstete, Ebrich3 dictus Cruc, dominus Heinricus Flochtel, dominus Fridericus de Ergetstete, dominus Waltherus de Vranckenhusen milites, Tilo de AttindorfT, Conradus de Frumestete, Henricus de Rosinhain, et alii quam plures fide digni. Datum Saxenborg, anno Domini mo.cco.lxxxvo.

Aus dem Copialbuche des Klosters Oldisleben im Staatsarchive zu Weimar. - Auszugsweise gedr: Mencken script. rer. Germ. I. 627 und Lenz Becmannus enucl. 236. - 1. Fehlt im Mspt. - 2. D. i. Warmsdorf. - 3. Sonst Everardus oder Everco.


595.

1285. Halberstadt. Heinrich, Pfarrer zu Dessau und Stiftsherr von S. Pauli in Halberstadt, schenkt gegen gewisse ihm zugestandene Leistungen während seines Lebens dem Kloster Riddagshausen Güter zu Ottleben.

Henricus plebanus in Dissowe et canonicus ecclesie sancti Pauli in Halberstad omnibus hanc litteram audituris et visuris salutem in Domino. Presentium tenore recognosco et protestor publice, quod ego intuitu divine retributionis tres mansos et quinque iugera in Ottenleve sitos, quos a preposito et conventu canonicorum regularium ecclesie sancti Pancratii in Hamersleve ab advocatia et omni gravamine liberos cum eorum proprietate et omnibus ipsorum attinentiis mea propria pecunia comparavi, de mea libera

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 422. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_422.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)