Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


de Bertensleve omnibus has litteras inspecturis notum esse volumus, quod, cum Heinricus filius Volckmari de Monekennygenburg ecclesiam beate Marie virginis in Magdeburg super dampnis et rebus aliis in allodio Levoldestorp patri suo et sibi, ut asseruit, illatis impeteret ac multipliciter molestaret, post multa platita et tractatus tandem inter prepositum ipsius ecclesie et suum conventum ex una et dictum Heinricum pro se et pro fratribus suis ac ipsorum heredibus et suis agentem ex parte altera talis compositio nobis presentibus et mediantibus intercessit. Acceptavit enim idem Heinricus pro se et pro fratribus suis ac ipsorum heredibus et suis viginti quinque marcas Stendaliensis argenti et recepit easdem a preposito sancte Marie Magdeburgensis nomine ipsius ecclesie, utpote heres, nomine et iure hereditatis ad eum ex patris sui obitu devolutas et promisit nobis et ipsi preposito, quod omni homini hanc petere presumenti, sive in iure sive extra ius, debeat respondere et sepe dictam ecclesiam reddere et conservare debeat illesam pariter et indempnem. Renunciavit eciam omni actioni et impetitioni, que sibi ac suis heredibus, tam descendentibus quam ex latere venientibus, vel ex litteris vel quibuslibet causis aliis competebat1 vel competere poterat, iuramento confirmans, quod nec ipse nec prenominate persone super dampnis et rebus aliis quibuscumque premissis nullo ingenio vel arte de cetero dictam ecclesiam infestabunt nec consentient infestanti sed potius ipsam disbrigabunt2, defendent et suo periculo et expensis contra omnem hominem tuebuntur. Ne autem alicui super hiis dubium in posterum oriatur, nos predicti mediatores ad has litteras sigilla nostra singula duximus appendenda. Testes autem, qui huic compositioni interfuerunt, sunt hii: milites dominus Hermannus de Schakenstede, Conradus de Bodendorp, Sifridus de Baddeleve, Hinricus Dives, Lippoldus de Dreinleve et dominus Beteke de Wackersleve, item Fridericus de Somerstorp, Conradus de Horneborch et Conradus de Welsleve et qui, quoniam sigilla propria non habent, sigillum comitis Bernhardi de Anehalt presentibus litteris procuraverunt apponi pro testimonio veritatis.

Actum Somerschenburg apud indaginem, anno Domini mo.cco.lxxvjo, pridie Nonas Novembris.

Aus dem Copialbuche des Kl. B. M. V. zu Magdeburg (no. XXXVI) im dortigen Staatsarchive. - 1. Mspt: competabat. - 2. Mspt: disvrigabunt.


491.

1276. November 9. Ballenstedt. Fürst Otto I in Anhalt, Graf von Ascharien, bezeugt die Uebertragung einer Hufe Landes zu Bod-Ditfurt an das Marienstift seitens des Ritters Dietrich von Hecklingen und dessen Erben.

Otto Dei gratia princeps in Anehalt et comes Ascharie universis presentes litteras audituris volumus esse notum, quod Thidericus miles de Hekelinge in nostra presencia constitutus de nostro consensu mansum unum sue proprietatis situm in Botditforde cum area et aliis attinenciis a iugo advocatorum liberum et immunem de pleno consensu Hannis et Helemberti filiorum suorum ac Sophie, Mechtildis et Gertrudis filiarum suarum

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 354. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_354.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)