Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et filio suo Gevehardo et fratre ipsius comitis Borchardo et consanguineis eorum Gevehardo et Gerardo fratribus de Querenvorde ac iidem nobiles ab illustri principe marchione Misnense et dictus marchio a nobis et nostra ecclesia titulo tenuerant pheodali, que, sicut de manu in manum descenderat, sic gradatim ascendendo nobis est libere resignata, nos vero predictam advocaciam tenentes liberam et solutam ecclesie in Hadhemersleve contulimus sub hac forma, ut ipsius advocacie proprietas aput nostram ecclesiam Halberstadensem remaneat et episcopus Halberstadensis, qui pro tempore fuerit, causas sanguinis, furti, rapine, violencie ac homicidii iudicabit, cum fuerint iudicande, ita tamen, quod in ecclesia prefata Hadhemersleve vel in hominibus ipsius aut bonis exactionem aliquam non faciat vel per nuncios suos fieri paciatur, obligantes insuper nos et ecclesiam nostram, quod sepedictam advocaciam in toto vel in parte non inpheodabimus, non vendemus nec ab ecclesia nostra Halberstadense ullo alienacionis titulo transferemus, hoc etiam adiecto, quod abbatissa, prepositus et conventus in Hadhemersleve nullum ullo tempore advocatum eligant vel tutorem, set semper episcopum Halberstadensem et ecclesiam suam habeant protectorem; super quo abbatissa, prepositus et conventus in Hadhemersleve dabunt nostre ecclesie Halberstadensi instrumentum publicum sigillo sue ecclesie consignatum*, in quo sollempniter promittent, hanc ordinacionem ab ecclesia nostra Halberstadense factam firmiter observare. Adicimus preterea, quod advocaciam quinquaginta mansorum cum ipsorum pertinenciis, quam predicti fratres de Tzeringe a nobis tenent titulo pheodali, cum primum quocumque modo fuerit ab eis absoluta, non inpheodabimus, non vendemus nec ab ecclesia nostra Halberstadense in toto alienabimus aut in parte, set apud ipsam iugiter permanebit. Huius rei testes sumus2: Wedekindus de Nuvenburg3 prepositus in Heligenstat, Henricus de Drondorp, Albertus custos, Bertoldus de Clettenberg, Christianus scolasticus, Hermannus de Hodenhagen, Ludegerus Struz, Guntherus vicedominus, Ludolfus de Dalem, Anno de Heymbůrch, Heidenricus de Schartfelt, Gevehardus cellerarius4, Thidericus de Hessenem, Conradus de Dorstat, Hermannus portenarius, Ericus prepositus ecclesie sancti Bonifacii, Rodolfus de Gatersleve, Reynerus de Cranikfelt, Thidericus de Amvorde5, Heidenricus de Querenvorde, Halberstadensis ecclesie canonici; laici autem Fridericus de Valkensten, Henricus de Blankenburg, Henricus de Kircberg comites, Wernerus et Hugoldus de Scherenbeke nobiles, ministeriales vero Alvericus pincerna de Donstide6, Fridericus de Gerenrodhe, Johannes7 de Wedersleve, Albertus de Cokstide, Gevehardus de Slage, Hermannus Tupeke, Gerardus de Jerendorp, Olricus de Amvorde, Fridericus de Ordhen, Henricus Isenborde, Jacobus de Severthusen, Henricus de Quenstide milites, Rodolfus de Gerenrodhe, Wernerus camerarius, et alii quam plures clerici et laici fide digni. Ut autem ea, que premissa sunt, a nullo calumpniari valeant seu infringi, presentem paginam inde conscriptam sigillis nostris, videlicet Volradi episcopi et capituli Halberstadensis ecclesie, fecimus communiri8 eam sepedicte ecclesie in Hadhemersleve in testimonium perpetuum erogando. Actum et datum Halberstat, secunda feria post dominicam9: Ad te levavi, in nostro generali capitulo, anno Domini millesimo coco.lxxoiij, pontificatus nostri Volradi Halberstadensis ecclesie episcopi anno xviijo.

Nach zwei Originalen (A und B) des ehemaligen Klosterarchivs zu Hadmersleben im Besitz des Herrn Amtsrath Strauss: an A, welches dem Texte zu Grunde gelegt ist, haben an rothen und gelben Seidenfäden zwei jetzt verschwundene Siegel angehangen.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 307. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_307.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)