Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


417.

1273. August 23. Stassfurt. Die Herzöge Johann I und Abbrecht II von Sachsen verkaufen dem Kloster Hecklingen die Hälfte einer Mühle und den Teich Burgstadel in Gänsefurt.

Nos Johannes et Albertus Dei gratia duces Saxonie, Angarie et Westfalie borchraviique Magdeburgenses notum esse cupimus universis audientibus et videntibus presens scriptum, quod nos vendidimus monasterio sanctimonialium in Hekelinge dimidietatem molendini in Gansevorde et paludem ibidem, que borchstadel vocatur, omni exactione, petitione exemptam pro triginta et quinque marcis usualis monete libera et spontanea voluntate volentes, quod iam dicte sanctimoniales post mortem amite nostre de Drondorp proventibus dicti molendini et paludis cum proprietate perpetuo integraliter perfruantur. Ut autem hec venditio rata permaneat, presentem litteram sepe dictis sanctimonialibus tradidimus sigillis nostris fideliter communitam. Huius rei testes sunt: dominus Wedego de Gatersleve et dominus Johannes filius, dominus Hempe de Comene, dominus Evehardus Warmersdorp, dominus Henricus de Richowe, dominus Betemannus de Berge, dominus Bartolomeus pincerna, et quam plures alii fide digni. Datum Stasvurde, anno Domini mo.cco.lxxiij, decimo Kalendas Septembris, in vigilia beati Bartolomei.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive za Zerbst: die prachtvollen, sehr gut erhaltenen Reitersiegel beider Aussteller hängen an rothen Seidenfäden der Urkunde an.


418.

1273. September 1. Mainz. Erzbischof Werner von Mainz kommt mit dem Herzoge Ludwig von Baiern dahin überein, dass sie, im Falle die Wahl des letzteren zum Könige nicht durchzusetzen wäre, den Grafen Siegfried I von Anhalt oder den Grafen Rudolf von Habsburg wählen wollen.

Nos Wernerus Dei gratia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, tenore presentium notum facimus universis intuentibus seriem huius scripti, quod cum illustri principe domino Ludewico comite palatino Reni, duce Bawarie, taliter uniti sumus, quod fide data vice sacramenti ad hoc nos astrinximus, quod in electione Romani regis, quam proxime celebrare intendimus et debemus, si in personam suam non poterimus concordare, ad quod tamen tenemur et promisimus, omni fide et diligentia laborare cum eodem palatino vel in personam viri nobilis Sifridi comitis de Anehald vel Rudolfi comitis de Habespurch promisimus et tenebimur concordare ita, quod predictum dominum palatinum et comitem Rudolfum plene primitus concordemus et tollamus de medio, si quid inter ipsos odii fuerit seu rancoris. Promisimus etiam dominum Heinricum1 archiepiscopum Treverensem prefate includere unioni. Quod si facere non poterimus, nos duo nichilominus cum domino Engelberto Coloniensi archiepiscopo in predicta electione erimus sub fide prestita et pretacta unanimes et concordes. Si vero de

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 301. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_301.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)