Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


356.

1269. April 4. Bornstedt. Hoier der Aeltere von Friedeburg bestätigt seinerseits den Verkauf eines Waldes bei Didbeke an das Kloster Mehringen seitens seines Bruders Hoier des Jüngeren.

Nos Hogerus senior de Vrideberch tenore presentium profitemur, quod frater noster Hogerus silvam unam prope Didbike cum proprietate et fundo suo ecclesie sanctimonialium in Meringen de nostra voluntate vendidit et consensu ab ipsa ecclesia perpetuo possidendam. Igitur ut huius vendicionis ac emptionis tenor stabilis perseveret, quicquid in dicta silva seu proprietate ipsius nos vel heredes nostri habuimus vel habere in posterum poteramus, ecclesie sepedicte cum testimonio presentis pagine sigillo nostro munite totaliter ac liberaliter resignamus. Huius rei testes sunt: dominus abbas de Sychem, comes de Manswelt, Hendenricus sacerdos de Welpesleve et frater suus Theoricus miles, Heino miles de Wins, frater Berno magister hospitum. Datum anno Domini mo.coco.lxoviiij, in Burnstede, in die beati Ambrosii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers (wie an no. 211. Umschrift: + Sigillum Hoieri …deburch.)


357.

1269. April 24. Bei Dresden. Markgraf Heinrich (der Erlauchte) von Meissen überlässt seinem Vetter, dem Grafen Siegfried I von Anhalt, Ministerialen.

Nos Henricus Dei gracia Misnensis et orientalis marchio notum esse volumus universis presentes litteras inspecturis, quod ad peticionem dilecti avunculi nostri illustris comitis Sifridi de Anehalt duos pueros, Johannem videlicet et Elyzabeth, domini Henrici de Isenburc, quos habet cum uxore sua Mechtilde, que nostra ministerialis existit, dicto avunculo nostro liberaliter dedimus et gratanter eo iure, quo ad nos dicti pueri pertinebant, renunciantes omni iuri, quod habuimus in eosdem, et idem ius in prefatum nostrum avunculum transferentes. In cuius rei testimonium eandem litteram conscribi et dari fecimus sigilli nostri munimine roboratam.

Datum et actum apud Dresden per manum magistri G. prepositi de Hain nostri notarii, anno Domini mo.cco.lxixo, viij Kal. Maii, presentibus testibus infra scriptis: domino Johanne burchgravio de Wittin, Alberto dapifero de Burnis, et aliis quam pluribus fide dignis.

Gedr: Horn Leben Henrici illustr. 331; Beckmann Hist. d. F. Anhalt VII. 166; Lenz Becmannus enucl. 271. - Die Mutter Heinrichs von Meissen und Siegfrieds von Anhalt waren Schwestern.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 260. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_260.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)