Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


animi sui tandem suggestio persuasit eidem, ut villas suas Dannenberch et Haghenowe, quas de manu comitis Friderici de Valkensteyn iure tenuit feodali quasque idem comes a nobis tenuit ipso iure, ecclesie sancte Marie virginis in Cozwik venderet et eius perpetuo usui applicaret. Quia vero illa vendicio stabilem habere non potuit firmitatem, nisi nostra voluntas accederet et consensus, eo quod dictarum villarum ad nos proprietas pertinebat, accessit ad nos idem Hinricus devote postulans et petens a nobis, ut per donum proprietatis eiusdem utilitati sue consulere dignaremur. Nos igitur, qui ex pietate consueta nostros didicimus exaudire fideles et eorum commodis inminere, supplices preces eius ad gratiam exaudicionis admisimus et ipsas villas, Dannenberch videlicet et Hagenowe, ab eodem Hinrico1 dicto comiti resignatas ac deinde resignatas nobis a comite memorato cum omnibus mansis suis, cum iure patronatus ecclesie, cum advocaciis et villicacionibus et prorsus cum iuribus universis pertinentibus ad easdem ecclesie antedicte et canonicis Domino Deo et amantissime matri eius nocte ac die inibi famulantibus, non solum hiis, qui modo viventes ibi sunt, verum eciam omnibus, qui sequenti tempore ibi erunt, racionabili et legittima donacione donavimus proprietatis titulo in perpetuum possidendas, Johannis et Alberti filiorum nostrorum benigno assensu nobis in omnibus affavente. Huius rei testes sunt: Sifridus comes de Anhalt fratruelis noster; Fridericus prepositus de Northen; Hinricus de Gatersleve, marschalcus noster Otto, Gunteco, Sigehardus de Rodensleve, et alii quam plures.

Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lvjo, vjo Idus Octobris, indictione xvta. Ut autem hec nostra donacio tam racionabilis quam honesta perpetuum robur obtineat et vigorem, paginam hanc testimomalem inde conscribi et sigilli nostri munimine fecimus insigniri.

Aus dem Coswiger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 316; Succincta demonstratio iuris dom. Anhalt. in causa successionis Saxo-Lauenb. B. - 1. Mspt. nur: H. - Dannenberg und Hagenau sind zwei wüste Marken im ehemaligen Kurkreise, Amts Wittenberg, unweit des Dorfes Danne.


224.

1256. Bei Quedlinburg. Erzbischof Rudolf von Magdeburg gewährt zum Neubau des Klosters Petersthal den Wohlthätern und Besuchern desselben einen vierzigtägigen Ablass.

In nomine Domini amen. Rodolphus divina favente dementia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad eterni regni premium Christi fidelibus universis prodesse nullatenus dubitamus, quicquid ecclesiis seu ecclesiasticis personis pro nomine et honore regis eterni ex devota fuerit liberalitate impensum, illis precipue personis, que se ob amorem intimum sponsi celestis perpetuo carceri in corpore manciparunt, ut tanto propensius et liberius divinis laudibus insistere absque impedimento valeant seculari, quanto sunt ab omnibus curis et tumultibus huius mundi remocius et felicius segregate1. Qua de re noverit vestra in Christo reverenda dilectio, quod divina providentia, ut credimus, locum sue habitationis elegit, in quo devotas famulas, in quibus sibi spiritualem faciat mansionem, voluit congregari, que tanto profundius et sincerius in ipsam divinitatis abyssum

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 170. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_170.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)