Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


facias eidem monasterio de persona idonea per electionem canonicam provideri. Contradictores etc. usque compescendo. Formam autem iuramenti, quod ipsa prestabit, de verbo ad verbum nobis per eius patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuncium quamtocius studeas destinare. Datum Lugduni, xv Kalendas Junii, anno secundo.

Aus dem lib. regest. Innocentii IV, an. II, ep. 571, fol. 189, im Vaticanischen Archive, mit der Ueberschrift: Episcopo Nuemburgensi, ut electionem abbatisse monasterii de Gerenrode, si eam canonice factam invenerit, confirmare electeque munus benedictionis impertire possit. - 1. Mspt. statt des Namens nur Punkte.


166.

1245. Juli 18. Auf der Wiese bei Quedlinburg. Graf Heinrich II von Ascharien entschädigt das Stift zu Goslar für den demselben von ihm und den Seinigen zugefügten Schaden und verspricht die Zustimmung seines Bruders Bernhard.

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus1 Dei gratia comes Ascharie omnibus hanc paginam inspecturis. Pro offensa et dampnis ecclesie Goslariensi per nos et nostros illatis talis compositio intercessit, quod duos mansos de proprietate nostra, qui primo nobis vacaverint, in proprietatem ecclesie conferemus, et hoc frater noster Bernardus una nobiscum promittet, cum fuerit requisitus. Preterea centum marcas Halberstadensis argenti et ponderis in eo valore, quo nunc est, ecclesie persolvemus ita, quod a festo sancti Jacobi proximo venturo ad annum xxxiij marcas et in tertio anno eodem festo xxxiiij persolvamus. Decano autem in proximo festo beati Mauritii vj talenta Magdeburgensis monete, in sequenti festo proximi anni v et in tertio anno vj persolventur. Quod nos una cum comite Gevehardo de Wernigerod et Arnoldo2 dapifero nostro et Bennone de Aschersleve in manus comitis predicti de Wernigerod et Walteri de Arnesten et Bertrami de Hoygem et Burchardi de Lengede et Siffridi de Mensleve et Hermanni de Osterod militum fide data promisimus persolvendum, vel Aschariam intraturi nec ante solutionem exituri. Protestamur etiam nos de cetero nec per nos nec per nostros iam dictam ecclesiam et ipsius personas in consimilibus aliquatenus gravaturos et, ubicunque necessarios nos habebunt et requisiverint in agendis negotiis suis et iuribus, promoturos.

Acta sunt hec anno incarnationis moccoxlv0, in die Arnolfi confessoris, in prato apud Quedelingeburg, xvo Kalendas Augusti.

Aus einer alten Abschrift in Mann's Collectaneen im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. Gedr: Heineccii antiqq. Gosl. 265; ab Erath cod. dipl. Quedl. 177. - 1. Mspt. nur: H. - 2. Mspt. nur: Ar.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 132. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_132.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)