de hiis non possit in posterum dubitari et ut abbatisse quelibet successure hos mansos
libere possideant et quiete, presentem paginam inde conscribi fecimus ad cautelam et
sigilli nostri munimine roborari cum annotatione testium, quorum hec sunt nomina:
Machtildis ecclesie nostre preposita, Ricza decana et cetere nostre canonice, Conradus
ecclesie sancti Wicberti prepositus, Sifridus, Johannes Leo, Arnoldus custos et ceteri
canonici nostri; milites vero Otto noster camerarius, Thidericus pincerna, Wernekinus
filius, Bernardus marscalcus, Reinlevus Struve, Hermannus Marroch, Johannes de Wederstede, et alii quam plures.
Acta sunt hec anno gracie mo.cco. quadragesimo primo.
1242. Januar 2. Magdeburg. Burggraf Burchard von Magdeburg lässt dem dortigen Erzbischofe Wilbrand gegen eine Geldentschädigung und gegen Einkünfte in dem Dorfe Wulfen die Vogtei in Zuchow und Gramesdorf auf.
Burchardus Dei gratia burgravius in Magdeburg omnibus presentem paginam inspecturis salutem. Recognoscimus et presentibus protestamur, quod nos venerabili domino nostro Wilbrando archiepiscopo resignavimus advocatiam in Zuchowe et Gramestorp prepositure maioris et generaliter omnem advocatiam, que per nos preposito et canonicis obligata fuerat pro argento, secundum quod privilegia ex utraque parte super eo conscripta lucidius protestantur aut per vivos testes poterit declarari. Et idem dominus noster archiepiscopus nobis proinde vice versa concessit iusto feodo Hallis in cameris suis de censu paschali quinquaginta marcarum redditus annuatim et in mansis viginti marcarum redditus in villa, que Wolve dicitur, vel alias, ubi eidem domino nostro et nobis videbitur expedire, hiis tamen conditionibus ex utraque parte adiectis, ut, quandocunque dictus dominus noster vel successor eius infra diem Epyphanie nunc instantem ad duos annos nobis refuderit trecentas marcas puri argenti, tunc nos incontinenti predictarum septuaginta marcarum redditus liberos et solutos tenebimur resignare et ipse nobis advocatiam pretaxatam econverso in feodo reconcedet, sicut eam pridem dinoscimur habuisse, ita videlicet, quod advocatia eadem pro trecentis marcis canonicis obligata maneat, sicut ante. Si vero trecentas marcas dictas sepedictus dominus noster nobis non solverit infra terminum prenotatum, videlicet a die Epiphanie ad duos annos, in hoc casu erimus nos et nostri heredes predicti feodi perpetui possessores et dominus noster de advocatia ordinabit, quod sibi utilius et commodius videbitur, omni obligatione et conditione cessante, et sic per ea, que superius sunt conscripta, et per trecentas marcas ante datas sunt nobis sexcente marce integraliter persolute, et cedimus ab omni iure et actione, quam in castro Zorbeke habebamus. Ne igitur hec processu temporis possint in dubium revocari, presentem paginam super eo conscriptam venerabilis domini nostri archiepiscopi et nostri sigillis appensis fecimus communiri. Testes huius facti sunt: clerici prepositus Albertus maior, Thegenardus vicedominus, Tymo, Tydericus de
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 125. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_125.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)