Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


nostro, ut nequaquam rerum dampna et advocatorum violentiam deinceps tolerare possemus, habito nostri conventus nec non ministerialium et fidelium nostrorum et aliorum prudentum consilio, illustri principi Henrico Thuringie lantgravio, fideli nostro, pro pecunia mille et centum et viginti marcarum examinati argenti bona infeodavimus supradicta. Ut igitur liquido posteris nostris constet, qualiter eadem pecunia sit expensa vel in usus pervenerit abbatie, presenti scripto per singula duximus exprimendum. Primo emimus a fratribus de Meistorp, qui Balbi vocantur, pro ducentis marcis talis argenti, quod ab examinato uno dimidio lotone distabat, quasdam sue proprietatis possessiones, videlicet septem mansos et decem et septem areas in Querenbeke et unam aream sitam in Orden maiori, ex quibus annuatim sex mansi et dimidius triginta octo modios hiemalis annone et totidem sexagenas avene persolvunt, dimidius vero mansus sex solidos in festo dominorum, de areis autem in festo purificationis beate virginis quinquaginta tres solidi annuatim solvuntur. Dedimus etiam Alberoni de Redere et fratribus suis de pecunia pretaxata ducentas marcas albi argenti, quod similiter lotone dimidio erat examinato deterius, pro septem mansis in Redere et duobus in Orden maiori et uno in Sulten nec non octo iugeribus, que sita sunt in minori Tzalersleve, et quibusdam agris, qui camp dicuntur, Sifrido de Hoiem centum et sexaginta marcas examinati argenti pro allodio in Hoiem, quod idem ab aliis iure tenuit feodali, Johanni de Gatersleve centum et quinquaginta marcas nostre monete pro curia prope Bodam, Bernardo marscalco viginti octo marcas Quidelingeburgensis argenti pro duobus mansis in Sman solventibus duas marcas et fertonem dimidium annuatim, item pro tribus mansis et dimidio et molendino et pomario et duabus areis in Suderothe dedimus quadraginta quinque marcas Quidelingeburgensis argenti, pro advocatia eorundem bonorum Sifrido de Blankenborch octo marcas similiter Quidelingeburgensis monete, ita a vidua de Hoiem comparavimus duos mansos in ipsa villa solventes annuo viginti quatuor forenses modios hiemalis annone, comiti Hoiero de Valkensten pro redemptione advocatie decem et septem mansorum in Thitforde et viginti mansorum in Marsleve centum et viginti novem marcas examinati argenti, quorum possessores pro iure advocatitio fertonem unum annis singulis nobis dabunt, Bernardo marscalco marcas triginta quinque nostre monete pro omni iure minoris advocatie in Thitforde, quod in bonis nostris, tam in villis quam campis et silvis ac pratis, dinoscitur habuisse, Hermanne vero de Marsleve decem et novem marcas albi argenti pro advocatia minori omnium bonorum nostrorum ibidem cum omni iure, quo advocatiam in Thitforde redemimus a Bernardo, tali tamen conditone subiuncta, quod possessores mansorum in Thitforde de quolibet manso unum lotonem, de Marsleve vero sex denarios annuatim singuli solvere tenebuntur. Illud etiam nolumus in oblivionem deduci, quod quinquaginta marce, que in summa dicta superius continentur, de pecunia, quam lantgravius dedit nobis, in usus nostros minime sunt redacte, que curie nostre officiatis cesserunt et aliis, qui tunc nostris consiliis affuere. Ne igitur super hiis apud posteros nocitura dubietas oriatur, presentem paginam inde factam cum annotatione testium sigilli nostri munimine roboramus. Testes huius rei sunt: Machtildis ecclesie nostre preposita, Ricza decana, Machtildis minor preposita, Adelheidis de Clettenberch, Sophia custos et cetere nostre canonice, clerici vero Conradus ecclesie sancti Wicberti prepositus, Fridericus prior ibidem, Sifridus dictus de Quenstede, Johannes Leo, Arnoldus custos, Hermannus noster notarius et reliqui canonici nostri; milites autem et laici Otto noster camerarius, Thidericus pincerna, Bernardus marscalcus,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 123. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_123.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)