Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


nullatenus maiorandus sed nec iidem mansi2 sub culturam aratrorum ecclesie redigentur. Quod si forte quicquam provisor mutare attemptaverit in preiudicium predictorum, dabuntur ecclesie duodecim marce a Thiderico vel heredibus, qui tunc pro tempore dictorum mansorum fuerint possessores, et eosdem iure proprietatis deinceps retinebunt ab omni censu liberos et inmunes. Ut autem huiusmodi processus maneat inconvulsus, presentem paginam conscribi iussimus et sigillo nostro muniri. Testes huius rei sunt: Everhardus de Domuts et Vulradus filius suus, Conradus de Scochwiz, Olricus de Ozstrowe, et alii quam plures. Donavit autem prefatus comes sepedictos mansos in pomerio ville Oppin ecclesie sancte Katerine, anno gratie mccxl,xvij Kalendas Junii, pontificatus nostri anno secundo.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit einem an Pergamentstreifen anhängenden Siegelfragment. - 1. Orig. nur: Th. - 2. Im Orig. ein Loch.


147.

1240. Juni 20. Halle. Die Pröpste der Klöster Neuwerk, Lauterberg und St. Moritz zu Halle schlichten schiedsrichterlich einen Streit zwischen den Klöstern Nienburg und Marienthal über Güter zu Vitzenrode im Harz.

In nomine Domini Poppo Dei gratia Novi Operis, Bertoldus Montis Sereni, T…1 sancti Mauricii ecclesiarum prepositi omnibus, ad quos hee litere pervenerint, salutem in vero salutari. Presidentibus nobis iudicio secunda feria ante festum Johannis baptiste proxima Hallis in forensi ecclesia in causa, que vertebatur inter abbatem et conventum de Nienburch ex parte una et abbatem et monasterium Vallis sancte Marie ex altera nobis a sede apostolica delegata, procuratoribus post varias cavillationes in iudicio firmatis, partes ad exhortationem nostram volentes parcere laboribus et expensis iudicio sic firmato renunciaverunt nostro se subicientes arbitrio pena xxti marcarum vallato, quam penam pars arbitrium non observans parti arbitrium servanti exsolvet. Nos autem prehabito tractatu inter partes in hunc modum arbitrati sumus, quod procurator abbatis et conventus de Nienburch parti adverse literas papales incontinenti presentaret, quod et factum est. Insuper Privilegium, si quid super bonis Vicerod habetur, et instrumenta, si qua super renuntiatione actionis ex parte abbatis et conventus de Nienburg explenda forent necessaria, nunciis monasterii sancte Marie in festo Michaelis proximo venturo vel ante traderentur, et a prefato monasterio Vallis sancte Marie eodem festo vel ante parti adverse v marce argenti solverentur. Ne autem super hac nostra ordinatone aliqua dubitato oriatur in posterum, presentem paginam super ipsa conscriptam sigillorum nostrorum appensione duximus roborandam. Testes huius rei sunt: magister L.1 et dominus Conradus1 de Alta Fago canonici Hildesemenses, Hezelus, Marquardus2, A.1, Johannes3 canonici regulares Novi Operis in Hallo, C.1 de Bunowe, F.1 de Domo, T.1 scriptor, L.1 de Ummendorp, Alexander4 de Weddinge, Bruno, H.1, Burchardus5, Cono, Arnoldus6. Acta sunt hec in Hallo, xijo Kal. Julii, anno gratie mo.cco. quadragesimo.

Aus dem Marienthaler Copialbuche im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel - 1. Mspt. nur die Anfangsbuchstaben. - 2. Mspt. nur: Mar. - 3. Mspt. nur: Jo. - 4. Mspt. nur: Al. - 5. Mspt. nur: Bur. - 6. Mspt. nur: Ar. - Vergl. no. 148.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 118. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_118.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)