Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


saluti proprie feliciter intendunt, mutua caritate salubriter annuatur, notum esse volumus universis, quod, cum ecclesia nostra pro redemptione advocacie in Hoyem in quadam summa pecunie quodammodo onerata fuisset, dilectus confrater noster Johannes, ecclesie nostre custos, eterne sibi benedictionis memoriam cupiens comparare viginti marcas argenti ad redimendam dictam advocaciam ecclesie nostre dedit, pro quibus duo talenta, unum videlicet in duobus mansis in Bechteshem talentum solventibus, et pro alio talento dimidium mansum in Hornehusen x maldratas, v tritici et siliginis et v avene solventem in certis redditibus sibi dimisimus ad omnem ordinationem, quam de ipsis disponeret ordinare. Qui de uno talento festum patronorum ecclesie vjo Kalendas Septembris, que dies est Rufi martiris, annis singulis constituit sollempniter peragendum, quod equa portione xxti fratribus, qui sollempnitati interfuerint vel qui domi infirmitate decubuerint vel qui in negociis ecclesie fuerint, dividetur. Aliud vero talentum ad perpetuum lumen ante maius altare fideliter deputavit, ad quod etiam lumen addidit sex solidos, qui dabuntur per manus custodum de advocacia duorum mansorum in maiori Quenstide ad custodiam pertinencium, quam a venerabili patre nostro episcopo Friderico redemit. Ad hoc dominus Hildebrandus confrater noster ob spem mercedis eterne x marcas argenti ad subsidium redemptionis dicte advocacie in Hoyem ecclesie nostre contulit. Cui talentum unum de decima novalis in maiori Hoyem assignavimus in restaurum, de quo quinque solidos ad prefatum lumen perpetualiter assignavit et alios xv solidos ad anniversarium suum deputavit hoc modo, quod x solidi inter xxti fratres equaliter dividantur et v ad elemosinam pauperum erogentur. Ceterum ut et nos in institutione sepedicti luminis et hic et in futuro participium habeamus, taliter de communi consensu ecclesie duximus statuendum, quod omnes denarii, de quibus anniversarie candele in ecclesia nostra ponuntur, quando fratribus oblationes dantur, dicto custodi et suis successoribus presententur, de quibus candelam anniversariam ponent et medio tempore institutum lumen extinguent. Porro memoratus custos et sui successores in futurum hec tria talenta de manu decani tenebunt. Huius rei testes sunt: Johannes ecclesie nostre prepositus, Anno in Bosleve, Ludolfus in Wallebike prepositi, Burchardus vicedominus, Cǒno de Diepholt, Conradus de Branberch, Wicherus de Bilsten, Albertus de Crozuch maioris ecclesie canonici; Lentfridus, Otto, Ulricus, Nicolaus maioris ecclesie, Fridericus, Thomas, Heinricus et Heinricus ecclesie nostre vicarii; laici vero Heinricus de Eilenstide, Tidericus prefectus, Nicolaus de Hoinge, Bertoldus de Slago milites, et alii quam plures.

Acta sunt hec anno gratie mo.cco.xxxvo. Et quia hec de communi consensu nostro ad profectum ecclesie et ad honorem Dei et beate virginis Marie, quam filius nichil negans honorat, ordinatione provida sunt statuta, firma ea et perpetua decernimus permanenda, hanc paginam inde conscriptam sigillo ecclesie roborantes.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an gelben und rothen Seidenfäden hängenden schönen und wohlerhaltenen Siegel des Marienstiftes zu Halberstadt. - Unten rechts steht von derselben Hand, welche die Urkunde geschrieben: Ricbodo, wohl der Name des Schreibers derselben.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 106. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_106.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)