Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


super eo, quod asserebas, prefatos prepositos debere annis singulis Premonstratum convenire ad generale capitulum et omnibus communibus constitutionibus ordinis obedire, pluresque super hoc littere a sede apostolica emanassent, tandem mediantibus cantore Metensi eiusque collegis super hoc negotio delegatis a nobis tu, fili abbas, et pars adversa in certam concordie formam coram venerabili fratre nostro Conrado2 Portuensi episcopo, apostolice sedis legato, sponte et amicabiliter convenistis, quam apostolico postulasti munimine roborari. Nos igitur tuis precibus benignum impertientes assensum concordiam ipsam, sicut sine pravitate facta est et a partibus sponte recepta, et hactenus pacifice observata atque in ipsius episcopi et dictorum iudicum litteris inde confectis plenius continetur3, autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre, confirmationis infringere ---.

Datum Laterani, xiij Calendas Maji, pontificatus nostri anno nono.

Gedr: Hugo annal. Praemonstr. I. prbat. 25; Le Paige biblioth. Praemon. 326; Klempin Pommersches UB. 172. Vergl. Potthast regg. pontif. Roman. no. 7399. - 1. Die beiden ersten Drucke: Poleke. - 2. Die Drucke nur: C. - 3. S. no. 72.


80.

1225. September 26. Magdeburg. Der Cardinal-Legat Konrad schlichtet den Streit zwischen der Aebtissin Sophia von Quedlinburg und der von einer Gegenpartei zur Aebtissin erwählten Bertradis (von Krosigk) dahin, dass unter Anderem auch der Graf (Heinrich I) von Anhalt seine Quedlinburger Lehen behalten soll.

Cum nos Conradus Portuensis et sancte Rufine episcopus, apostolice sedis legatus, legationis officio fungeremur apud Magdeburg constituti, causam, que inter dominam Sophiam ex una parte et dominam Bertradem, conventum, vassallos et ministeriales et cives super abbatia Quidelinburgensi et aliis variis causis ex altera vertebatur, et causam, que vertebatur inter Halberstadensem et Quidelingeburgensem ecclesias, arbitrio nostro de partium voluntate commissas de consilio venerabilium fratrum nostrorum Alberti1 Magdeburgensis archiepiscopi, Mersburgensis et Hildensemensis episcoporum, in eadem causa, que vertebatur inter predictas dominas, iudicum a domino papa delegatorum, et Brandenburgensis episcopi et quorundam proborum virorum taliter duximus complanandas. Primo sit plena concordia inter abbatissam et conventum, vassallos, ministeriales, prelatos, clerum et cives de omnibus iniuriis illatis, que contingunt erectionem vel castri destructionem. Secundo quod eadem abbatissa renunciabit querele et dampnis, que ei sunt irrogata ab aliquo predictorum. --- Quarto quod comes de Anaholt et alii vassalli omnia feoda sua retineant, que prius habuerunt, similiter ipsa electa et sorores, clerici et ministeriales. -- Sexto quod comes Hoyerus2 advocatiam suam retineat cum omni iure et honore et, si nomines advocatie in aliquo servierint advocato de libera voluntate, de hoc non impetatur ab abbatissa: item advocatiam ipsam et omnia feoda, que habet comes ab abbatissa Quedelingeburgensi, concedat eadem abbatissa comiti Ottoni2

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 63. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_063.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)